BCCCAP00000000000000000000797

DE SPIRITUALI IUVENUM RELIGIOSORUM INSTRUCTIONE 167 vitiis senserit libere manifestare posset. Tantummodo ille, qui in ultima publira discussione minorem medietate numerum suffragiorum tulerit, dimittendus erat; in aliis autem discussio– nilms ad aliquem dimittendum requiritur consultum ministri provincialis (1). Imrµediate ante professionem novitiis praepa,– rantur « cum magna diligentia, pura confessione, devota com– munione et oratione ferventi » (2). Professione emissa, unius– cuiusque neoprofessi nomen et cognomen, patria et aetas in apposito albo seu regesto scribuntur, quod manu propria sin– guli signant, vel ab alio subsignari faciunt, coram testÍbus. Idipsum faciet vicarius provincialis in libro professionum in archivo provinciae semper adservando (3). 167. - Cautum quoque erat, ut iuvenes professi spiritum in novitiatu acquisitum: conservarent atque in exercitio virtutum et amore Dei invalescentes semperque magis ac magis progre– dientes :firmjores et solidiores radices ,agerent. Qua.m ob rem, professione peracta, tam clerici quam laici sub speciali proprii guardiani disciplina saltem per triennium (4) destinantur; quo t empore eadem perficere tenentur quae novitii observant, ad propriam animae perfectionem prae omnibus intenti (5). Spiri– tualis ac religiosa neoprofessorum accurata formatio et instruc– tio omni sedulitate et diligentia curabatur. Et baec est potissima ratio seminariorum pro iuvenibus instituendis, de quibus saepe in hac historia redit sermo, et quorum moderatio idoneo magi- stro committebatur. Ordinationes capituli generalis anni 1618 baec praecipiunt: « Quod tertio iam sancitum est a generalibus capitulis iterum renovamos, scilicet ut in unaquaque provincia instituantur seminaria pro clericis neoprofessis, adiura11tes in– super in visceribus Christi sirigulos patres provinciales, ut illa constituant, et respectivos guardümos, ut qúi in sortes Domini (1) Cf. [ZACHARIAS BOVERIUS], De BaoriB ritibus, p. 381. (2) Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, loo. cit., p. 365, n. 20; VENANTTIUS A LISLE• EN-RIGAULT, Monumenta ad constitutiones, p. 88 sq., art. 24. (3) Cf. Le prime oostituzioni, p. 46. (4) Statnta Albacinensia exignnt qnatnor annos. Cf. Le prime coatituzioni, p, 25. (5) Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, loo. cit., p. 364, n. 19; Le p1·ime costitu- zioni, p. 23, n. 33, p. 45; VENANTIUS A LISLE,EN-RIGAULT, Monumenta ad constitu– tionea, p. 91 sq., art. 26.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz