BCCCAP00000000000000000000797

DE PERSONIS° 129 b) Illi autem clerici qui, superato examine de moribus .et ad discendum aptitudine, Idonei reputabantur, duobus vel tri– bus transactis annis in seminario, ad studia philosophica vel theologica promovebantur in capitulo a ministro provinciali cum , definitorio, atque durante studiorum curriculo, sive clerici si ve sacerdotes essent, titulo stiidentes designabantur. Qui minus apti ad studium reperti erant, omnjno excludebantur. Tales autem oportebat studentes esse, nimirum: « bonae indolis, rriorigeratos, humiles, paci:ficos, devotionis studiosos, et boni ingenii, qui ad pro:ficiendum habiles sint, quique doctrina ac honestae conver– sationis exemplo caete.ris aliquando prodesse valeant ». ce Caveant ne in litterariis studiis adeo sese immergant, ut spiritum Do– mini extinguant ». « Lectorem ut pat1·em ac magistrum orones digno honore ac reverentia prosequantur, atque ei in omnibus quae ad studiorum rationem spectant sedulo pareanb>. « In di· sputationibus vero ita modeste se gerere debent, ut nihil per . contentionem aut vana:i;n gloriam, nihil per aemulationem agant, propriam sententiam pertinaciter non defendant; non docti videri, sed humiles potius esse contendant ». « Vicissim honore praeveniant, ut eorum capiti gratia addatur » (1). 121. - Saeculo XVI, tam apud clerum saecularem quam apud Ordines et Oongregationes Regularium, ut quis ad presbytera– tum promoveretur satis . erat ut vigesimum quartum annum expl~visset et aliqualem cognitionem grammaticae atque linguae latinae haberet; de necessitate curriculi philosophici et theolo- . logici tune non movebatur quaestio (2). Hunc quoque morem secuti sunt Frátres Oapuccini. Iam ab anno 1535 ordinatum est ut nullus clericus ad sacerdotium promoveretur nisi, praeter bonum spiritum, haberet etiam mediocrem intelligentiam, ut, dum celebrat, possit et sciat bene proferre et intelligere verba(3). Primis illis temporibus videtur quod mox post professionem ad ordines sacros clerici poterant destinari; verumtamen capitulari · decreto anno 1608 statutum est ut nemo sacerdotali dignitate augeretur, nisi ihcepto octavo 'anno a professione r~ligiosa (4), (1) Cf. [ZACHARIAS BOVEJUUS] Áppendia:. De eacriB ritibus . .. p. 395. (2) Vide infra, p. 213. (3) Cf. EDUARDUS ALENCONIENSIS, Primiganiae legislationis tea:tus originales, in Liber MemorialiB, p. 370, n. 34; Le prime COBtituzioni, p. 50. , (4) Cf, Collectio authentica, in AOC, 1889, t. V, p. 246, n. 8. 9, - Historia generalis • I.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz