BCCCAP00000000000000000000797

I DE PERSONIS sive DE SODALIBUS ORDINIS 117. De variis fratrum categoriis. - 118. De eorum admissione. 119. De frat1·ibus laicis. - 120. De clericis et studentibus. 121. De sacerdotibus simplicibus et de praedicatoribus. , 117. - Ordo Fratrum Minorum aequo iure constat clericis et laicis, qui omnes .communi vocabulo fratres appellantur (1). Oomparate ad hierarchiam iurisdictionis sodales esse possunt subditi et superiores; subditi autem, .speciali respectu habito ad legislationem capuccinam, sunt: laici, clerici, studentes, sacerdo– tes simplices, sacerdotes praedicatores. Quoniam vero de supe– rioribus infra suis locis disserendum est, m:mc de singulis fra– trum categoriis brevis instituitur sermo. Sed in primis de candi– datis recipiendis agamus oportet. 118. - Penes solos ministros provinciales est' ius candidatos ad Ordinem recipiendi secundum sacros canones, constitutiones apostolicas, decreta pontificia, regulam et constitutiones. Et ita .quidem eis privative huiusmodi ius competit, ut, si quandoque ex aliena provincia minister eligitur, interim de:finitores, vel qui remanet commissarius, absque speciali concessione novitios reci– pere non possit (2). Haec autem ordinaria ministrorum provin– cialium potestas exerceri non valet sine definitorum consensu (3), qui simul in capitulo statuere debent numerum novitiorum usque ad proximum capitulum recipiendorum (4). . (1) Cf. Structura intíwna et actio propria OrdiniB jranciscalis 1 in AOC, 1932 1 t. XLVIII, p. 105 sq. (2) Cf. Oollectio authentioa, oa,p, gen, 1618 1 in AOC, 1889 1 p. 306 1 n. 25. (3) Cf. Oollectio authentica, cap, gen. 1602, in AOC, 1889, t. V, p. 168, n. 19. (4) Cf, Oollectio authentica, cap. gen. 1618, in AOC, 1889, t. V, p. 302, n. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz