BCCCAP00000000000000000000771

de iure servandis, eius beatificationis Causa introducta est die 22 Ianuarii a. 1919. Apostolicis deinde instructis processibus, praemissisque postea suètis penes S. Rituum Congregationem comitiis, Pius Papa XII fel. ree. sollemniter edixit die 21 Martii anno 1943 Famulum Dei heroicas coluisse virtutes. Sancta auem Mater Ecclesia, ut tuta pede ad Beatificationis honores tribuendos procedat, divinum quoque miraculorum testi– monium sapienter requirit. Quod Causae actores prae oculis habentes, duas sanationes huic sacro Foro exhibuerunt, quae divi– nitus patratae, Venerabili Innocentio a Bertio intercedente, as– seruntur. Prima sanatio breviter ita describitur: Anonius Giudici, puer septem annorum, vehementibus ventris doloribus correptus, die 25 Ianuarii a. 1951 chirurgicam sectionem subiit ob acutam appendicitem. Paucis post diebus comprobatum est Antonium, qui iam vitae discrimine versabatur, occlusione intestinali cum per– foratione et peritonite septica letali affectum esse. Peritus ipse chirurgus, peractae sectionis gravitate et aegroti condicione probe perspectis, sanationis spem alebat nullam, immo puerum brevi moritumm praevidebat. Tunc aegroti pater aliique propinqui fervida fide speque firmissima Venerabilis Innocentii patrocinium imploravere. Neque incassum, nam puer qui iam iam moriturus credebatur, postero die perfecte sanatum se sensit. Praeter natu– rae vires sanationem contigisse chirurgus medicus testesque alii proclamaverunt. Altera prodigiosa sanatio haec est : Laurentius Belotti, pueru– lus quattuor annorum, dum made consumiur, dura in latere cer– vicali dextero tumefactione affectus apparuit. Bioptica inspectione facta, omnes medici infaustam quoad vitam edixerunt prognosim. E nosocomio dimissus aegrotus, morbo in dies ingravescente, domi in lecto iacere coactus est. Tum parentes, desperatis medicis remediis, ad Servi Dei intercessionem ferventibus precibus con– fugerunt. Quae preces inanes non fuerunt, nam morbus deinceps remisit et puer paucis diebus convaluit. Quare medentes, pueri parentes omnesque testes sanationem hanc praeter naturae vires Deum operatum fuisse iudicaverunt. Super priore mira sanatione in episcopali Curia Bergomensi, super altera in Brixiensi Curia, apostolica auctoriate instructi sunt processus, de quorum iuridica vi die 23 Novembris a. 1956 editum est decretum. De iisdem miris Collegium Medicum Sacrae huius Congregationis diligenter disceptavit. Die vero 7 Aprilis a. 1959 habita est in Vaticanis Aedibus praeparatoria, quae dicitur, Con– gregatio super binis miraculis, et die 6 Decembris a. 1960 nova Congregatio praeparatoria super altero miraculo. Denique, die 6 huius mensis Iunii Generalis coacta est Congregatio coram SS.mo D.N. Ioanne Papa XXIII, in qua Rev.mus Cardinalis Caro– lus Confalonieri, Causae Relator, dubium proposuit disceptan– clutn : An et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de - 286 -

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz