BCCCAP00000000000000000000771

III DECRETO DELLA S. CONGREGAZIONE DEI RITI SUI MIRACOLI OTTENUTI PER INTERCESSIONE DEL B. INNOCENZO DA BERZO Vulgaturn illud Ama 11esciri et pro nihilo reputaci (De Imita– tione Christi, Lib. I, c. II, n. 3), quo insignes homines tamquam vivendi norma usi ad christianae perfectionis apicem pervenerunt, quasi tota vitae ratio fuit Ven. Servi Dei INNOCENTII A BERTIO, Seraphici Patris sectatoris ac filii eximii. Is, in loco . Niardo, quod est oppidum dioeceseos Brixiensis in Valle Camonica situm, ortum habuit die 19 mensis Martii anni 1844. A piissima matre religiose edicatus, inde a pueris aequalium societatem quaerebat, ut eos securn in templum adduceret; quod ipse etiam solus saepe adire in eoque diu precari in deliciis habebat. Nihil igitur mirum, si adulescentem tali pietate conspi– cuum Deus elegit, ut sibi uni famularetur. Brixiense clericorum seminarium ingressus) expectationem et spem, quas Moderatores in eo posuerant, longe superavit. Anno 1867, vix sacerdotio auctus, Cevum missus est adiutor parochi illius Ioci; inde in seminarium Brixiense revocatus est, ut in eo Rectoris vices gereret. Quo munere post annum liberatus, Bertium, ubi eius familiares commora– bantur, mittitur, auxiliarem operam parocho praéstaturus. Tan– dem, ut divinae voluntati, quam melius cognoverat, obternperaret, plurimis difficultatibus mira constantia superatis, in Ordinem Fratrum Minorum Capuccinorurn receptus est, in quo sollemnia vota die · 2 mensis Maii a. 1878 nuncupavit. A publicis in Ordine officiis suscipiendis et gerendis pro sua humilitate semper obhor- . · ruit. Superiorum iussui obsequentissimus, coenobium suum saepe relinquebat, ut per finitima oppida in apostolico ministerio pa– rochos adiuvaret. Qui cum experiundo cognovissent quam uberes salutaresque fructus Servus Dei cum in expiatoria cathedra tum in suggestu, tum maxime vitae suae exemplo colligeret, euro sibi certatim expetebant. Ita factuin est, ut per totam Vallem Camonicam Innocentii nomen celeberrimum evaderet, eiusque virtutes ab omnibus praedicarentur. Gravi denique morbo correp– tus, meritis plenus, piissime obiit in urbe Bergomensi die 3 Martii anni 1890. Sancitatis fama innumeraeque gratiae, ni forte miracula, se– pulcrum eius gloriosum reddiderunt et adhuc reddunt. Servatis - 285 -

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz