BCCCAP00000000000000000000761

68 SZCTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE ciscum J osephum I, quo religiosis Ordinibus plena iura agno– scuntur et adservantur (1). 61. - Post iniquam civilem suppressionem an. 1802 sodales superstites provinciarum Bavariae et Franconiae seclusi sunt in paucis sic dictis centralibus coenobiis ; donec Ludovicus I, su:r,npto clavo regni an. l 825, annuit ut Ordo admissis novis -0andidatis revivisceret atque domestica studia in coenobiis in– stauraret (1827). Pariter novis decretis, die 16 septembris an. 1826 et 23 maii an. 1828 latis, restituitur quoque vetus provin– ·cia Franconiae. Suppressionis sane infausto intervallo haud panci fratres vel e vita decesserant vel post provinciam restitutam ad claustra non redierant. !taque necesse erat nova subsidia adhibere, ideoque ad opportunum auxilium alumnis Bavariae afferendum mittitur Gabriel a Weitenhal, sodalis provinciae Ti– rolensis, vir in negotiis exsolvendis sollel'S ac prudens, qui co– mitantibus aliis religiosis eiusdem provinciae illuc pervenit cum munere ministri provincialis auno 1834 ; mox novitiatus domos erexit, studia domestica instauravit et communicationem ,cum superioribus Ordinis generalibus inivit; sicque, eo auctore, provincia in novam vitam reddit et anno 1836 capitulo provin• -ciali celebrato provincias Bavariae et Franconiae coniunxit omnes– que simul collectos fratres usque ad annum 1845 moderatus est laudatus GabrieJ, qui ut facilius disciplinam collapsam instau– raret et abusus irrepentes e medio tolleret, consentientibus Sum– mo Pontirice et ministro generali, obtinuit ut singula coenobia ,subiacerent visitationi apostolicae, quam vi decreti diei 23 iulii an. 1839 fructuose peregit Oarolus Augustinus, comes de Rei– sach et episcopus Eystadiensis (Eichstat). Negotiis domesticis iam rite compositis, sodales huius provin– •ciae magna cum sedulitate sacl'.um exercebant ministerium, sin– gulari populorum veneratione fruebantur, et mirum in modum numero augebantur (2). 62. - Religiosi sodales in ditione germanica potestati Bo– russiae subiecta hoc tempore constituebant provinciam Westpha– .liae ; ~ed decreto regis Friderici Guglielmi III lato die 4 iulii (1) Cf. CASSIAN VON ÜBERLEUTASCH, Die Kapu~iner in Osterreiok, in CoUect, Fra11c., 1950, t. XX, p. 268 sq. (2) ANGELIKUS EBERL, Geeoh.iokte der Ba111·,eoken Kapuziner-Ordeneprov,nz, p. 418 ,sq. j AGAPIT HOHENEGGER-PETER BAPT. ZIERLER, Zoo. cit., p. 331 eq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz