BCCCAP00000000000000000000761
66 SECTIO I : DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE Mox vero luctuosis calamitatibus Gallia vexari coepit ob bel– lum inter Franciam et Borussiam concitatum ; quapropter auc– toritate Sedis apostolicae facultates conceduntur {14 septembris et 9 novembris 1870) religiosis sodalibus, si forte iidem e con– ventibus expellerentur, uti reapse in aliquibus conventibus acci– dit (1). Postmodum autem decretis diei 29 martii an. 1880 inique in Gallia Ordines religiosi abrogantur, et trium provinciarum alumni in e-xteras nationes refugium petunt (2). 58. - In instaurandis et ampliandis coenobiis in Gallia strenue, admodum contendit praeclarus Laurentius ab Aosta (t1880). Is– plures composuit libros; in patria civitate nosocomium et orpha– notrophium condidit ; munus vicarii generalis obivit et studia promovit; in concilio Vaticano fuit theologus eximius; excelluit quoque in divino verbo nuntiando et religiosis sodalibus mo– derandis; in tanti viri memoriam an. 1889 in patria urbe aeneum signum statuitur (3). 59. - Eodem anuo 1814, quo Napoleo victus est, Guilelmus I Orangiae Nassau permisit ut fratres nostri iterum coenobium Velpense inhahitarent, quamvis die 2 septembris eiusdem anni vetaretur receptio novitiorum in Hollandia; nihilominus multi sacerdotes saeculares habitum induunt religiosum et Ordo :flore– scere coepit, maxime autem ex quo Guilelmus II auno 1840 plenam libertatem religiosam concessit. Die 30 septembris an. 1845 conventus Velpensis et conventus Brngensis, qui solus in Belgio servatus fuerat ab anno 1800, custodiam Hollando-Belgicam constituunt c1, Sma. Trinitate nuncupatam. Statim vero coenobia multiplicantur et a die 9 septembris anni 1857 eriguntur in pro– vinciam sui inris. 1am an. 1816 agebatur de divisione facienda in duas provincias ; sed quia nondum sufficiens numerus con– ventuum in regione Hollandiae ' inveniebatur, divisio facta est. serius, videlicet an. 1882, in dnas provincias, unam Belgicam et alteram Hollandicam (4). (1) Cf. BC, t. X, p. 601, 604 sq., 611. (2) Cf. MARIE•ANTOINE DE LAYAUR, o. F. M. CAP., Le Zivre d'or des p,·oscrits,. Paris-Toulouse, 1880 et 1881; IRÉNÉE d'AuLoN, Histojre de Tmtlouse, t. II, p. 103 sq. ; THÉOTIME DE ST. JusT, op. cit., p. 86 sq., 99. (3) Cf. AOC, 1890, t. VI, p. 26; EuoitNE DE BELLEVAUX, Nécrologe, p. 342-345• . (4) Cf. BC, t. X, p. 739 sq. .
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz