BCCCAP00000000000000000000761

58 SECTIO I: DE INTERNA .A.TQUE EXTERNA EVOLUTIONE 48. - Mox post capitulum generale an. 1847 seditiosi tumul– tus fere ubique in Italia exoriuntur ob suscepta bella pro resti– tuenda libertate et unitate. Provinciae autem quae nondum per– fecte seu sufficienter suam vitalem vim adeptae erant, haud paucas difficultates extrínsecas et intrinsecas passae sunt. Id maximopere comprobatum est in Sicilia (1); anno enim 1849 illius regni provinciis Pius IX interdixit ad biennium receptionem novitiorum sub poena nullitatis (2); et ob crescentes perturba– tiones superiores provinciae Panormi nominantur die 29 decem– bris an. 1849 a S. Oongregatione Episc. et Regularium (3). Post reditum Summi Pontificis et moderatoris Ordinis in Urbem tranquillitas quaedam apparuit, quae tamen· neque fuit generalis neque diuturna. 49. - Profecto iniqt:ta lege an. 1855 mense maio lata guber– nium Pedemontii clansit in suis ditionibus 334 domus r·eligfosas, ínter quas coenobia quoque Fr. Oapucdnorum provinciarum re– .periebantur. !taque ob defiendas calamitates, quibus reJigiosi ver– sabantur, procurator et commissarius generalis obtinuit a S. Oon– gregatione (22 iul. 1857), ut fratres violenter e coenobiis expulsi reciperentur in hospitia, ibique, quantum licuisset, vitam duce– rent religiosam et regularem servarent disciplinam; si vero orones in hospitiis recipi non possent, tune superiores in conventibus etiam extra ditionem Sardiniae sitis illos collocarent (4). Initia dolorum haec. Nam Italicae nationis unitate statuta die 6 februarii an. 1861, decreto diei 17 eiusdem mensis et anni ius libertatis Ordinum religiosorum per minas civilis suppres– sionis violatur, quapropter S. Oongregatio Episc. et Regularium die 15 aprilis declaravit: « Religiosos non gaudere libertate dere– linqnendi snos Ordines, neque superiores posse eos dimittére, et ideo quilibet procurare debet, in quantum potest, et supe– riores, ut eos retineant, si scilicet religiosi in aliquo monasterio, conventu vel Ordinis domo simul manere possunt; si vero reli– giosi revera expulsi sunt et uniti remanere et in aliquod mona- (1) Cf. ibid.• p. 219. (2) Cf. ANTONINO DA CASTELLAMARE, O.F.l\LCAP., Storia dei Fr. Min. CappUG· ciui della provincia di Pále1·1no, t. IV, p. 244-, Palerruo, 1928. (3) Cf. BC, t. X:, p. 227; GESUALD0 DA BRONTE, O.F.M.C.11.P., Elogio fune– bre in lode del Rev.ino P. JJ'elice JJ'unech da Lipai·i, ex-proc11rato1·e generale, Bergnroo, 1867. (4) Cf. BC, t. X, p. 352 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz