BCCCAP00000000000000000000761

54 SECTÍO I: DE INTERNA A.TQUE EXTERNA EVOLUTIONE et suppressionis. Oum hic novus praesul « gubernare coepit; Ordo noster sicut ceteri Ordines religiosi pessimis versabatur conditionibus; et vix umquam Ordinis superior talibus condi– tionibus gubernacula apprehendit » (1). Eius electio facta est ad duodecim annos, ita tamen ut infra mensem ab expleto primo sexennio omnes ministros provinciales convocaret in Urbe, qui– bus ratiob.em redderet sui acti regiminis. Aegidius fuit quidem infirmae valetudinis, sed fortis voluntatil:1 et intrepidi animi, atque formam suam in historia Ordinis impressit. Die 7 octo– bris an. 1873 decrevit ut singulae provinciae consecrarentur SS. Oordi Jesu, ipseque universum Ordinem die 6 ianuarii an . 1874 consecravit divinissimo Oordi iussitque singulis annis ean– dem .consecrationem :fieri; quae decisio universali capituli gene– ralis plausu an. 1884 approbata et sancita est (2). Pariter ipse omnium primus in Italia extitit scholarum se1·aphicarum fun– dator et huiusmodi salutari institutione multas provincias ab omnímoda ruina et interitu servavit (3). Insuper missiones Or– dini concreditas servare conatus est institutione collegiorum orientalinm Philipopoli et Smyrnis; item tertium Ordinem fran– ciscalem reviviscere fecit. · Minister generalis bis provinciarum visitationem ag·gressus est, nimirum a mense aprili usque ad mensem octobrem an.1875 insulam Melitensem peragravit; exinde Siciliam, Oalabriam, Ba– rum, Aprntium; sed quia in his provinciis Italiae meridionalis coenobia erant clausa et fratres dispersi, parum pro ipsis perfi– cere valuit. Postmodnm profectus est ad provincias Piceui, Bo– noniae, Venetiarnm et S. OaroH, ubi res satis bene se gerebant. Alteram visitationem incepit mense aprili an. 1876; primo ap– pulit in insnlam Oorsicam, ex qua transfretatus est in Galliam (prov. Tolosae et Lugduni); mense iulio pervenit in Angliam et postea in Hiberniam; mense augusto traiecit in Belgium et Hollandiam; insequente septembri visitavit provinciam Pari– siensern, ex qua demigravit in provinciam Sabaudiae et die 24 pervenit Taurinum, ubi provinciam paene eversam reperit. Die (1) Haeo sont verba Bernardi ab Andermatt die 20 iannarii an . 1889 prol ata. Cf. AOC, 1889, t. V, p. 54. (2) Cf. BC, t. X, p. 663; AOC, 1889, t. V, p. 51. Vide infra, p. 201. (3) Cf. BC, t . X, p. 666; MELCHOR DE POBLADURA, Los Colegio~ seráficos e,i la Orden dé Me1101·es Capnchinos, p. 65 sq., Madrid, 1936. Vide infra, p. 256.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz