BCCCAP00000000000000000000761
•688 SECTIO VII: DE HABITUDINE AD PERSONAS EXTR.ANE.AS :30 maii an. 1933 normas edidit quibus facilius et efficacius ter– tius Ordo propagetur et recto regimine gubernetur (1). Oontinuata tertii Ordinis progressio sequente rationario ex .authenticis documentis desumpto conspicitur : annus sodalit11tes sodales 1910 5.191 881,613 1915 6.351 946,722 1920 5.116 989,548 1925 7.780 1.138,421 1930 9.578 1.146,040 1935 10.212 1.199,753 1940 10.367 1.108,410 626. - Praeter Summorum Pontificum ministrorumque gene– ralium favorem, quem modo innuebamus, aliae adsunt rationes quae ad hodiernam progressionem et incrementum contulerunt. a) In primis maior primi Ordinis sodalium cura et solli– ·Citudo, ut tertii Ordinis natura, vis et efficacitas ad probos mores instaurandos et servandos populo christiano amplius innotescant; -quod quidem certa via ac ratione :fit tum coetibus nationalibus vel internationalilrns statis temporibus coadunatis (2), tum pu– blicis pompis seu peregrinationibus ad loca quomodocumque :sacra, tum demum foliis dinrnis et commentariis periodicis, quae ubique fere gentium typis vulgantur (3) ; de:finitorium Ordinis _generale die 10 novembris n. 1939 decrevit commentarium pe– riodicum internationale latine exaratum edere, quod esset veluti « centrum spirituale atque rerum tertii Ordinis gestarum et ge- rendarum unionis medium », atque revera ab auno 1940 editur Tertius Ordo. Cornmentwrium Secretariatus Tertii Ordiuis Fran– -ciscalis Ord. FF. Min. Capuccinoriim (Romae). b) Accedit ampli:ficatio programmatis seu propositi exse– .quendi. Munus quidem praecipuum remanet etiam nostris die– bus sodalium sanctificatio ; sed nunc diligentiore cura fovetur apo– ,stolatus externus inceptis actionis socialis et caritatis inhaerendo. (1) Cf. AOC, 1933, t. XLIX, p. 165-172. (2) Cf. AOC. lndex generalis, p. 213. (3) Cf. Ephemerides, Annuaria et Ooninientaria periodica, Romae, 1937.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz