BCCCAP00000000000000000000761
DE TERTIO ORDINE FRANCISCALT SAECULARI 687" pagatur, etiam congregationes tertiariorum ibi multiplicantur,. quae saepe florescentem nanciscuntur statum (1). Progressio autem uni versim sumpta ex rationariis ab an. 1888- singulis annis in Analeota Ordinis editis ita deducitur, nempe : annus sodalitates sodales 1888 230 (?) 314,780 1890 2.067 557,213 189.5 2.581 524,560 1900 3.781 759,8~7 1908 4.896 870,508 625. - Oonstitutionibus generalibus an. 1908 (n. 184) et. an. 1925 (n. 210) recognitis et approbatis tam superiores quam concionatores hortantur ut tertium saecularem Ordinem promo– veant atque propagent. Idque feliciter deinceps factum est, cohor- · tantibus etiam Summis Ecclesiae Pontificibus. Etenim Pius X epist. Tertiiim Pranciscalium Ord·inem ad moderatores genera– les die 8 sept. an. 1912 data prudenter agit de disciplina, qua sodalitia moderari debent deque proposito quod persequi tenen-· tur, ne ab una vel alio unquam deflectatur (2). Pariter Bene– dictus XV, occasionem nactus septimi saeculi exeuntis a tertio– Ordine condito, pro sua in beatum Franciscum pietate, litteris. encyclicis Sacra propediem (8 ian. 1921) « Ecclesiae :filios, qui ubique sunt, cohortatur ut hoc sanctissimi viri institutum, mi– ri:fice societatis. humanae his quoque temporibus idoneum, sive – studiose amplectantur, sive sedulo retineant > (3). Innixi igitur · Summorum Ponti:ficum monitis, minist,ri generales nunquam non destiterunt tertium Ordinem fovere; Pacificus a Seggiano saepe suis circularibus litteris de hoc egit negotio, praesertim vero epistolis die 15 aprilis an. 1910 et die 4 octobris nan 1913 datis (4) ;, item Vigilius a Valstagna, occasione usus quinquagesimi anni a promulgatione const. .ll:fiserioors Dei Filius (30 maii 1833), die (1) Cf. AOC, 1925, t. XLI, p . 208 sq. (2) Cf, AOC, 1912 1 t, XXVIII, p. 295-298. (3) Cf. AOC, 1921, t. XXXVIII, p. 65-69 ; Acta .Apost. Sedis, 1921, t. XIII, 33 p.. . (4) Cf, AOC, 1910 1 t, XXVI, p. 169-183; 1913 1 t. XXIV, p. 294-304. Cetera . huius ministri generalis documenta tert;ium Ordinem speotantin vide apud VE•-– N ANTIUS A LISLE•EN-RIGAULT, Monumenta ad C/fll8titutio11es Ordinia, P· 649.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz