BCCCAP00000000000000000000761
684 SECTIO VII: DE HABITUDINE AD PERSONAS EXTRA.NEAS L'Eco di S. Francesco (prov. Neapolitanae) ab an. 1873 et Fran-, ciscan .A.nnals (prov. Angliae) ab. an. 1877 (1). 624. - :Porro virescens tertius Ordo franciscalis saecularis, feliciter ducem ac patrem nactus est sapientissimum Leonem XIII an. 1878 ad snpremamEcclesiae ponti:ficatus dignitatem evectum ;. is enim qui non fortuito censebat quod sibi < in episcopatu ge– rendo, ex omnibus Italiae provinciis l!'rancisci Assisiensis parens, atque altrix Umbría contingeret », tnm qua Praesul Perusinus tum qua universalis Ecclesiae Pastor enixe illurn cornmendabat, deinde vero eius regimen ac discip1inarn temperavit et demurn privilegiis non paucis sodales tertiarios <litare voluit. Ex centum circiter documentis in favorem tertii Ordinis tempore sui pon– ti:ficatus editis (2), memorare oportet celeberrimam const. Auspi– cato (17 sept. 1882), qua episcopis illum suadet cunctosque chri– stianos homines hortatur ut sanctae huic J esu rnilitiae nomen dare non recusent; et const. Misericors Dei Filius (30 rnaii 1883), qua veterem temperavit regulam et regimen, ut praxis facilius evaderet et uberiores proferret fructus. Iure igitur ipsemet fa-• teri poterat: « Mire cepit Nos franciscana species atque forma; quonjamque intimarn franciscaliurn institutorurn virtutem ma– gnopere ad christianam vitae rationem videbamus conduxisse, neque eam esse huiusmodi ut consenescere vetustate posset, propterea in ipso episcopa,tu Perusino ad christianam pietatem augendam tuendosque in rnultitu<l.ine mores probos, Ordinem tertium quem Nosmet ipsi viginti quinque iam anuos pro:fitemur,, dedita opera restituere ac propagare studuimus. Eundem ani– rnum in hoc apostolici muneris fastigium eandemque volunta– tem ex eo tempore susceptam attulimus. Ob eamque causarn, cum non circumscripte, se ubique gentium eam ipsum Ordinem florere in spem bene:ficiornm veterum cuperemus, praescripta legum quibus regeretur, quatenus opus esse visum est, tempe– ravimus ut quemvis e populo christiano invitaret atque allice– ret effecta mollior et accommodatior temporibus disciplina.. Exspectationem desiderii ac spei Nostrae sat implevit exitus » (3). (1) Cf. BASILIO DA BOLOGNA, Elenco della stampa pe1·iodica, in Ánnali Frano.,. 1919, t. L, p. 612 sq. (2) Of. LEO XIII, Acta ad tertimn franoisoalmn Ordineni Bpeotantia, Ad Claras , Aquas, 1901. Hoc in volumine praeter documenta publica, inveniuntnr qu.oqne· alia non pauca testimonia suae Augustae benevolentiae. (3) Cf. const. apost. Felioitate quadam (4 oct. 1897), in AOC, 189i, t. XIII, p. 321..
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz