BCCCAP00000000000000000000761

DE TERTIO ORDINE FRANCISCALI SAECULARI · 683 623. - Igitur, medio vertente saec. XIX, res paulatim in melius vertebantur, atque in restauratis _provinciis monasticis ,solertius prudentiusque agebatur de tertio Ordine saeculari pro– .movendo, qui revera remedium apparet efficax pro mutatis so– -cietatis humanae conditionibus. _Inter praecursores motus huius– modi, qui deinde auctoritate Leonis XIII definite viam expli~ -cavit, recensere iuvat ministrum generalem Nicolaum a S. Joanne in Marignano (1859-1871), qui sedula cura hanc franciscalem :institutionem fovebat suosque subditos hortabatur ut illam pro– pagarent; praeterea ipsemet delectus est qui nomine et aucto– ritate etiam superiorum generalium ceterarum familiarum fran– -ciscalium librum manualem exararet ad tertiariorum usum, qui revera postumus an. 1872 Medíolani prodiit (1). Accedit Inno– -centius a Bagnaia, provinciae Romanae soda1is, qui ab eodem .an. 1872 suam impendit operam nt in quolibet Ordinis coenobio -singularis sacerdos deputaretur, qui de tertio Ordine curam ge– reret (2). Prae ceteris autem in Italia excellit Antoninus a Re– schio (1832-1907), nam scriptis et sermone alacriter naturam et momentum huius franciscalis institntionis propagavit, suisque frequentibus collationibus plurimum contulit ut archiepiscopus Perusinus Joachimus Pecci (Leo XIII) tertii Ordinis causam acriter amplecteretur (3). Item Honoratus a Biala (1829~1916) per totam Poloniam immo et Russiam schismaticam mirifice hunc propagavit Ordinem, atque ex eiusdem soda-libus _piures con– ·gregationes erexit, quae vinculum unionis gentis polonae exsti– terunt tempore persecutionis russicae (4). Insuper, praeter hos aliosque praeclaros viros, haud parum contulerunt ad tertium Ordinem instaurandum et propagandum commentaria periodica, quae post dimidiatum saec. XIX in lucem prodierunt, uti .Annales Franciscaines (prov. Parisiensis) ab .an. 1761, .Annali Francescani (prov. Mediolanensis) aban. 1870, (1) Cf..MAURO DA PERUGIA, O,F.M.CAP. 1 Elogio funeb1•e del Rvmo. P. Nícola ,da S. Giovanni ·in .'lfarignano ex-Generale, p. 19, Roma, 1877; - De qiiodani vete,·i Manuali ad uBiim tertiarioruni exai·ato, in TertiuB Ordo, 1945, t. VI, p. 32 sq. (2) Cf. 1'ei·tius Oi·do, 1941, t. II, p. 130. (3) Cf. XYs-rus A P1srs, In vitam A. R. P. A.ntonini de llesohio, in 1'ertius Ordo, :1940, t. I, p. 104 sq. (4) Cf. AOC, 1930 1 t. XLVI, p. 191.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz