BCCCAP00000000000000000000761

·682 SECTIO VII: DE HABITUDINE AD PERSONAS EXTRANEAS nominabatur a de:finHorio pro singulis coenobiis peculiaris tertii Ordinis visitator et non semel hae sodalitates singulare precum librum manualem habebant (1). Accedentibus autem perturba– tionibus et persecutionibus, quae Ordines religiosos vexabant, ·deminutus est etiam tertius Ordo saecularis ob coenobia primi Ordinis clausa et ab:wgata, etsi hic illic unus vel alter sacerdos extra claustra degens illius cnram susciperet, donec domus re– ligiosae iterum restanrarentur. In Gallia iniquis legibus tempore magnae civilis subversionis latis abrogatur etiam tertius saecularis Ordo franciscalis (2); sed Ordinis restauratores iam de hoc negotio solliciti .\:unt, atque Laurentius ab Aosta librum manualem compegit die 2 iulii .an. 1848 a, ministro generali Venantio a Taurino approbatum et saepe deinceps editum (3). Pariter in Helvetia, postquam flo– rescentem obtinuera~ statum, saec. XVIII ad :finem vertente tertius Ordo multa passus est et usque ad medium saec. XIX deferbuit, sed non disparuit, nam an.. 1818 in commodum ter– tiariorum specialis líber mannalis editur (4). Demum in Austria .inque ceteris provinciis imperio austriaco subiectis tertius Ordo administris J osephi II et Mariae Teresiae erat invisus ab eisque -odia et accusationes recipiebat ; quocirca an. 1776 prohibetur quominus novi in eurn cooptarentur sodales, et an. 1787 in iisdem regionibus de:finite aboletur. Exinde clandest.ine operari cogitur, donec mense augusto an. 1859 de:finitorium provinciale Tirolis statnit ut in singulis huius provinciae coenobiis publico vesti– tiones celebrarentur et palam cetera peragerentur officia (5). (1) Cf. MrnLCHOR DE P':>BLADURA, LOB FrailBB Menores CapuohinoB en CaBtilla, !p. 197. Quum muuere visi:;ntoris in coenobio oppidi Villanneva del Cardete fnn– .geretur Bernardinus a Villarrubia, an. 1807 iterum vulgatur ad utilitatem illius ·sodalitatis Exei·cicio y devofo ofreoiniiento de la Corona de María SanUsima, 2a ed., Alcalá, 1807. (2) Cf. FREDEGANDO D'ANVERSA, Il Terz'O1'di11e seoolare, p. 115 sq. (3) Manuel du Tiei·s O~dre .•• . dit de l'01·dre do la Pé11itence, 3 ed., Lyon, 1850; .4 ed., ibid., 1852; IRÉNÉE D' AULON, Histoire des Fr. Min. Capucins de la provinoe ,de ToulouBe, t. I, p. 211, 'Ionlouse, 1936. (4) K1irze Anleitung für die Brüder und Schwestern des Dritten Ordens des hl. .Frnnziskus der Büsser genant, nebBt den gewohnlichen christliohen Andaohstüb1mge11, .Zug, 1816. Cf. SrnGFRIED W1ND, Der Dritte Orden für Weltleute, loe. cit., p. 168 sq. (5) Cf. A. HOHENEGGE:a·PETER BAPTIST ZIERLER, Gesohiohte der Tii'olischen Kapuziner-Ordensprovüiz, t. II, p. 21, 459, Innsbruck, 1915; FREDEGANDO D'ANVERSA, ,ap. oit,, p. 115.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz