BCCCAP00000000000000000000761

674 SECTIO VII: DE HABITUDINE AD PERSONAS EXTRA.NEAS tur, amicitia iunctus erat cum Eugenio a Protries (t 1866); hi utrique, sociata opera, pro Ordine restaurando in Gallia labora– vere (1). Item S. Josephus Benedictus Oottolengo (1786-1842) et S. Joannes Bosco (1815-1888), uterque sodalis tertii Or<l.inis fran– ciscalis, amicitia cum religiosis sodalibus- Oapuccinis Augustae Taurinorum devincti fuere ; ille saepe in eorum coenobiis vulgo del Monte et Madonna di Oampagna requiem et solamen quae– rebat; iste autem in quodam perdifficili momento, quo suae adu– lescentulorum scholae recens institutae insidiae struehantur, an. 1846 ad Beatae Mariae Virginis sacrarium prope Taurinnm se– cessit cum Fulgentio a Oarmagnola, coenobii praeside necnon regio Oaroli Alberti Sabaudi confessario, de hoc negotio locu– turus (2). Demum S. A.ntonius Maria Olaret (1807-1870), institu– tor congregationis Missionariorum Filiorum qui ab Irnmaculato Oorde Beatae Mariae Virginis nuncupantur, religiosos sodales Oapuccinos magni. faciebat; quum enim is archiepiscopali mu– nere in dioecesi S. Jacobi de Cuba fungeretur venerabilem ser– vum Dei Steplrnnum ab Adoain uti apostolum per dioecesin peregrinaturum ad sacras expeditiones exercendas simulque il– lius socium Antonium M. a Galdácano mittere solebat, quem postmodum professorem theologiae in seminario Escurialensi (Hispani~) constituit ; praeterea tempore quo Ordines religiosi in Hispania abrogati fuerant ídem sanctus archiepiscopus co– natus est Ordinem nostrum restituere (1850-1852) ; obtinuit etiam ut duo ex nostratibus ad dignitatem episcopalem eveherentur, nempe Benignus Oarrión a Málaga, qui an. 1858 insulae vulgo Puerto Rico sedi deputatur, et Felix M. Arriete a Gadibus, cui– an. 1864 ecclesia Gaditana regunda committitur ; hunc idem sanctus praesul uti consecrator ponti:ficalibus signis et insigni– bus ornare voluit (3). 620. - Vetus severa disciplina circa curam spiritualem sanc– timonialibus sororibus tribuendam paulatim mitigatur, et recen– tioribus statutis ratio qua se gerant fratres tum in earundem (1) Cf. Z . GAUDON, Un bienjaitezw des alienés au X 1X' sieole: le R. P. .Mai-ie• Joseph Chiron, p1·ét1-e, enni te, 111issio11naire, Avignon, 1930. (2) Cf. La Nuova Croo. Frano., 1934, t. XI, p. 102-105. (3) Cf. MELCHOR me POBLADURA, Los Frailes Meno1·es Capuchinos en Castilla,. p. 225, 226, 227, Madrid, 1946; JUAN B. DE ARDALES, La Divina Pastora y el B . JJiego José de Cáfü:, t. I, p. 726, 728 sq., Sevilla, 1949.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz