BCCCAP00000000000000000000761

672 SECTIO VH: DE HABITUDINE AD PERSONAS EXTRáNEAS ad annum 1895 ad eiusmodi ooounda o:fficia vocati fuerunt (1). Ab hoc autem tempore omnes innotescunt, quia in publico Or– dinis commentario Anatecta statis temporibus eorum nomina et munera evulgantur (2); ex his aliqui quoque 1·ecensentur visita– tores apostolici (3). Item usque ad dimidiatum saeculum XIX in ditionibus, in quibus sacrum lnquisitionis tribunal aderat (Hispaniae, Venetiarum, Siciliae, Neapolis), saepe ex nostra– tibus seligebantur consultores et theologi (4). II DE NECESSITUDINE C:JM ALIIS ORDINIB US ET CONGREGATIONIBUS RELIGIOSIS f:18, Oonsuetudo cum cete1·is familiis primi Ordinis franciscalis. - 619. Necessitudo qiw1·undam FundatOl'Um cum Ordine. - 620. De sancti· monialibus et sororibus religiosis. - 621. De religiosarum congrega– tionum instituto1·ibus. 618. - Qualis sit atque esse debeat franciscalium primi Or– dinis familiarum alterna et mutua inter se consuetudo, clarius recentioribus Summorum Pontifi.-cum decretis et documentis edi– citur. In primis Leo XIII const. apost. Felicitate qiiadarn (2 oct. 1897) recte omnino earundem ortum ac naturam his verbis si– gni:ficavit: « Ooncordissimam illam communionem quam Franci– scus spectarat et secutus erat, quamque sanctam esse apud suos volnerat, duae res potissimum continebant : studium voluntariae paupertatis, atque ipsius imitatio exemplorum in reliquarnm exercitatione virtütum. Raec franciscani Instituti insignia, haec eius fundamenta incolumitatis. At vero summam rerum inopiam, quam vir sanctissimus in omni vita adamavit unice, ex alumnis eius optavere nonnulli simillimam; nonnulli, quibus ea visa gra– vior, mo<lice temperatam maluerunt. Quare aliorum ah aliis se– cessione facta, bine Obsérvantes orti, illinc Conventuales. Simili- (1) Cf. EDUARDUS ALENC0NIENs1s, Series religi0Bo1·10n, in AOC, 1895, t. XI, p. 313 sq. (2) Cf. AOC. Jnde11: genemlis, p. 59 sq. (3) Cf. AOC, 1904, t. XX, p. 244, (4) Cf. MELCHOR DE POBLADORA, Los Frailes Menores Capuchinos en Castilla, p. 306.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz