BCCCAP00000000000000000000761

DE HABITUDINE AD HIERARCHIAM 669 1826 in consistorio eius nominatio innotuerit; deinde an. 1837 ad sedem Tusculanam regendam promovetur atque munere praefecti S. Rituum · Oongregationis ad obitum usque 24 rnaii an. 1847 perf'ungitur (1). Eodem tempore inclaruit Jnstus Reca– nati a Oamerino (1789-1861), qui postquam in sua Piceni pro– vincia et in episcopali seminario Aesino (.T esi) sacras disciplinas tradiderat, an. 1843 praeses collegii a S. Fidele nuncupati de Urbe nominatur. Ob spectatas, qnibus pollebat, dotes ac virtn– tes multa obivit munia, uti consultoris S. Oongregationis Epi 1 scoporum et Regularium, S. Oongregationis de Prop. Fide, S.R.U. Inquisitionis, visitatoris universitatis Oamerinensis; quare Pius IX an. 1848 eum ad dignitatem episcopalem evexit, ecclesiae Senogalliensis administratione sibi commissa. Praestantissimus praesul ita sedulo solerte:rque in gravissimis negotiis gerendis se gessit, ut mense maio an. 1853 Summus Pontifex sacrae purpurae honorem ipsi delatum voluerit. !taque, integritate vitae studioque religionis conspicuus, die 17 novembris an. 1861 e vita migravit; cui morto Pius IX, magnae existimationis ergo, exsequiis et funere, eius tumulum circumeundo, parentavit (2). Tertius R. E. cardinalis ex Ordine assumptus fuit Gulielmus Massaia a Piova (1809-1889), qui an. 1846 renuntiatus vicarius apostolicus, exinde apud populos afros, Gallas nuncupatos, forti et magno animo laboravit multaque pro Ohristi regno dilatando animose pertulit ; die autem 10 novembris an. 1884 a Leone XIII ínter purpuratos patres accersitur et die 6 augusti an. 1889 apostolicis meritis divitem animam Deo reddidit. Quia vero haud communia sanctitudinis vitae specimina dederat, an. 1913 causa canonice instituitur ad exquirendum utrumne beatus et sanctus aliquando renuntiari possit (3). Alius insignis missio- (1) Cf. Pe1· l'onore della Sacra Porpora oonferito al Revmo. P. Lodovioo Mioa1·a da Era8oati. Omaggio poetfoo, Ferrara, 1826 j GIUSEPPE DA FERRARA, o.. F. M. CAP., O)•azione fimeln·e in lode dell'Emin. Card. Lodovioo Mioara, Ferrara, 18'17, B. BRUNI, ll fondatore deWAooademia TuBoolana, in L' Italia Frano., 1926, t. I, p. 79 sq. ; Cenní biograjioi, t. II, p. 5 sq., Roma, 1850 ; FELICE DA MARETO, Tavole dei oapitoli ge• nerali, p. 258 sq. (2) Cf. BC, t. X, p. 281 sq.; Genni biografioi, t. II, p. 129 sq.; GIUSEPPE DA FERMO, Gli so1'itto1·i oappuccini delle Ma1·ohe, p. 117 · sq., Jesi, 1928; EDUARDUS AL1rncoNIENSIS, Gollegii S. Fidelis ... 0011speotus histo1·icus, p. 19 sq., Romae, 1926. (3) Cf. 1889, AOC, t. V, p. 291-294; 1913, t. XXIX, p. 135. De bibliographia oiroa huno egreginm virnm of. SAMUELE CULTRERA DA CHIAUAMONTE, º· E'. M. CAP,,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz