BCCCAP00000000000000000000761

DE CONTRIBUTIONE MISSlONARIORUM AD SCIENTUS 659 noti sunt. Hoc tamen argumentum speciali cum cura excoluere Salesius a Stolberg (1) et Laurentius Bollig (2). 610. - Id quod in primis necessarium est missionariis ad sacrum ministeriu_m apostolicum exercendum est idiomatis indi– genarum incolarum cognitio, ut ipsis fi.dem catholicam christia– namque institutionem tradere valeant. Et reapse omnium primi saepe ignotas aborigenum linguas addidicerunt scribentes gram– maticas, lexica seu vocabularia, vel in linguas europaeas libros sacros vel profanos apud ipsos usitatos vertentes. Verum.quidem est quod ut plurimum operarii evangelici in his studiis perfi.cien– dis fi.nem practicum sibi praestituerunt. tum ut novos missiona– rios adiuvarent, tnm ut indigenas incolas facilius erudirent ; at– tamen neque negari potest ipsos suis disquisitionibus philolo– gicis pretiosa attulisse elementa ad pllilologiam comparatam nuncupatam subtilius dignoscendam atque aestimandam. Multa adhuc in bibliothecis latitant et iacent manuscripta; aliqua :mtem tantum ex iam notis aflerimus. a) .A.frica. - Postquam Aethiopiae populorum vitae consue– tndines et linguam ab incolis Galla usitatam addidicerat, card. Gulielmus Massaia gubernii Galliarum sumptibus lectiones gram– maticales vulgavit in commodnm eorum qui linguas amaricam et oromicam addiscere cuperent (Pari'liis, 1867) ; quod quidem populormn Galla idioma Justus ab Urbino (t 1856), laudati car.. dinalis Massaia socius, illustravit (3), idemque argumentum po– stea prosecutus est Angelus (Milzi) a Valletta tum studio ve1·– bornm tum verborum ánalysi (Malta, 1935, 1936). Multi etiam in Erythrea missionarii linguas apud incolas usitatas ad certas grammaticae regulas revocarunt, uti Franciscus ab Ofleio (Ohe.; ren, 1907; Asmara, 1915; Roma, 1908, 1918), Angelus a Ronci– glione (Roma, 1912), Maurus a Leonessa (Roma, 1928, 1935), Prosperus a Mediolano (Milano, 1935), qui omnes lexicis et gram– maticis publice editis linguam tigray nuncupatam illustrarunt. In contermina Somaliae regione apostolatum exercebant sodales (1) Die Karolinen-111,eZ Yap. Ein Beit1·ag z·ut• Ke1mtni88 von Land 1md Leuten, Ber• lin, 1907. . (2) Die Bewohner der Trulc-lllseln. Religioii, Leben m1d lcuree Glwmniatilc eines Mikronesie1·voll,es, Münster i. W., 1927. (3) Opera philologioa Jnstini ab Urbino qnoad partem edita ennt a S. Gré– bant in ..d.ethiops, 1931, t. IV, p. 36-43, 50-58; et in .J.ethiopica, 1934, t. II, p. 1-9, 33-36; 1935, t. III, p. 41-44, 118-124, 175-181.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz