BCCCAP00000000000000000000761

DE CONTRIBUTIONE MISSIONARIORUM: AD SCIENTIAS 657 praeterea singulal'i cum cura religionem illarum gentium de– scripsit {l); Antonius M. (Gachet) a Gruyeres (t 1889), qui an. 1863-1868 in Indiis orientalibus degebat, notitias bistor1cas et geographicas item collegit, qu_as nuper Adelhelmus a Stans in Jucem protulit (2); insuper suorum itinerum memorias evul– gavere Franciscus a Oastelfranco, Desiderius a Les Planches, Walter Hopp, aliique. b) A.frica. - Praesertim memorandae sunt accessiones a mis– sionariis traditas quae ad historiam, geographiam atque ethno– graphiam gentium Aethiopiae spectant; et in primis ingens ac laudatissimum card. Gulielmi Massaia opus, ex quo multi mul– tas hauserunt notitias hisce ultimis temporibus (3) ; item lVIar– tialis a Salviac historiaín, mores ac religionem populi Galla dicti descripsit (4), idemque argumentum prosecuti sunt quoad varias gentes Aethiopiae Franciscus ab Offeio et Angelus (Milzi) a Valletta; Maurus a Leonessa disseruit de kalendario in Aetllio– pia adhibito; Paschalis a Luchon nuptiales ritus Hlustravit tribu Gouraghé apellata usitatos; demum Bernardinus (Azais) a Saint Pons, variis scientiarum institutis ipsoque Galliarum gubernio adiutus, per quinque annos antiqua Aethiopiae monumenta per– quisivit et multam notitiarum archeologicarum, historicarum, ethnographicarum copiam collegit et illustravit eiusque opus lo– cum occupat principem ad historiam Aethiopiae addiscendam i.nde a remotiore antiquitate (o). JBasilius (Tanghe) a Bruges (t 1947) et Deodatus (Rinchon) a Thulin _populorum Ubanghi et Oong1 historiam traditionesque descripserunt. e) America. - Aliqui ex Italia missionarii variarum tribuum Brasiliae mores descripserunt, v. gr. Aloisius a Oimitile, Sabiuus a Rimini -et Hyacinthus a Palazzolo. Itero missionarii Germanici Araucanorum indolem solerter pervestigaverunt eorumque lin- (1) Cf._A. DE GunERNATIS, Gli Bcl"itti del P. Marco dslla Tornba, rnissionario nelle lndie 01•ie11tali, Fi renze, 1878. (2) Cf. Journal d'1m miBsionna,ire. Cinq ans en .Asie (Indes Orientales) (1863-1868). Extr. de Monurnenta Anastasiana, t. V, p. 797-1175, Lnzern, 1948. (3) Cf, C. BERGNA, Reoenti studi sui viaggi del Card, Massaia, in Vita e Pens., 1940, t. XXXI, p. ~11-220. (4) Un peuple antique, ou une colonie gauloise, au pags de Ménélik. Les Galla, grande nation af1·ioaine, Cahora, 1901. (5) Cinq années de 1·eoherches a1•chéologiques en Éthiopie, provinoe de Harar et }gthiopie niéridionale, Paris, 1981. 42. - Historia generale.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz