BCCCAP00000000000000000000761

DE .Al'0STOLATU INTER INFIDELES • AMERICA 651 Pierre (t 1826), qui in Yllinois sacrum ministerium exercebat (1). -Sed maiorem laudem obtinuit vimque exercuit Mauritius a Bal~ lycommon, id est Carolus Whelan (t 1806), hibernus, qui an. 1784 in urbem New York pervenit et ecclesiam exstruere fe– cit (2) ; dein an. 1787 illuc appuÍlerunt germani fratres Carolus {t 1816) et Petrus Baptista Helbron (t 1793) ab Hilbringen -curam praesertim Germanorum civium in urbe Philadelphia suscepturi; sed Petrus Baptista stipem quaerendi causa in Euro– .pam revertitur atque an. 1793 in odium fidei (ut creditur) tru– \cidatus est (3). Item an. 1795 in Sportman's Hall venit hiber– nus Laurentius Silvester Phelan, qui antea in Nova Scotia adla– boraverat. Ii aliique missionarii singillatim opus apostolicum exerce– ,bant; generatim fortiter ac strenue se gesserunt, ecclesias ae– ,dificabant, fidemque advenarum catholicorum in oppidis sal– .vam conservarunt, sicque de nascente ecclesia catholica saec. XVIII in Amerita septentrionali optime meriti sunt. Aliqui ,autem eorum dif:ficultates passi sunt tum ob singularem sese gerendi rationem vicarii apostolici Joannis Carroll tum ob im– prudentem laicorum interpositionem in negotiis ecclesiasticis, ,quae vulgo Trusteeism appellatur (4). Immo Andreas Nugent .a Dalystown a fide defecit (5). 602. - Recolenda est actio recentiore tempore a nostrati– bus explicata ad Nigritas iam emancipatos in :fidei veritatibus ,instruendos. Anuo 1911 curam missionis « S. Benedicti Nigri » in archid. Milwaukensi suscipiunt alumni provinciae Calvarien– ,sis ad eamque continuandam et fovendam destinatur Stephanns Eckert a Dnblin (Oanada), qui totus sese impendit usque ad :annum obitus (1923), ita ut Nigritarum apostolus meruerit ap– pellari (6). (1) Cf. NORDERT H. MrLLER, Pioneer Oapuchin miBsionaries, ioo. cit., p. 170 sq. (2) Cf. STANISLAUS, ..d.n Irieh Oapuohin Pioneer, in Tite Cap11chin ..d.r111ual, 1930, 0 :t, I, p. 71 sq. (3) Cf. ANSCHARIUS ZAWART A MOGUNTIACO, P. Petrus Baptista ab Hilbringen, ,in CoUeot. Fi·ano., 1936, t. VI, p. 384 sq_. (4) Cf. ANSCHARIUS ZAWAR'l' A MOGUNTIACO, loe. cit., p. 390 sq. (5) Cf. NORBER'l' H. MILLER, Zoo. cit., p. 192 sq. (6) Cf. BERCHMANS BITTLE, A he1·ald of the great King, Milwaakee, 1933; .AOC, 1949, t. LXV, p. 159.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz