BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER INFIDELES • AMERICA 647 quam mense iunio eiusdem anni pervenerunt. Petrus ab Usún (t 1911) moderaturus erat sodales hispanos tamquam superior re– gularis ad normam Statuti pro missionibus; Urbanus autem a Oa– sola con:firmabatur praefectus omnium missionariorum et superior regularis sodalium italicorum. Quae quidem duplex iurisdictio neque concordiam fovere poterat neque fructuosum unitis vi- .ribus laborem promovere. His addendum est quod paulo post, scilicet die 18 decembris, provincia Hispanica in tres divisa est, ideoque missionados ad Araucaniam mittere non valebat; qui autem missi antea fuerant an. 1890 custodiam cónstituebant provinciae Oastellae concredita,m (1). Hi missionarii mox inter ti.deles populos reipublicae Ohilensis apostolatum exercent, uberesque colligunt fructus; sed quia sex tantum sacerdotes de– stinati erant, duas stationes missionales quas an. 1892 ínter sH– vicolas susceperant, mox reliquerunt. An. l 900 haec custodia concreditur provinciae Navarrae-Oantabriae-Aragoniae (2), quae, varia regiminis forma, illam moderata est m,que ad an. 1929, quo e domibus religiosis in republica Ohilensi et Argentina constitutus est commissariatus generalis (3). Missionarii hispani tum concionibus, tum instructione catechetica, tum assistentia opi:ficibus exhibita, insignem laudem assecuti sunt. 595. - Ex his quae modo dicta sunt patet a sodalibus hispanis senescenti Araucaniae praefecturae nullum iuvamen al– latum fuisse, atque onus apostolatus a solis italicis religiosis sustentatum esse, donec an. 1895 provinciae Bavariae aJumni advenerunt ; quae quidem provincia postea alios misit operarios, qui pedetentim Halicis sufficerentur. Die 16 iulii an. 1901 « ad maius rei catholicae incrementum atque incolarum territorii Araucani utilitatem », ex stationibmi missionalibus iamdiu exsi– stentibus constituta est praefectura apostolica curis laudatae provinciae Bavariae commissa (4). Missionarii germanici maximan ab initio impendU:nt operam in pueris et adolescentulis educandis, quare scholas instituunt et orpbanotrophia; an. 1901 ad puellas quoque instituendas vo- . (1) Cf. AOC, 1891, t. VII, p. 154. (2) Cf. AOC, 1900, t. XVI, p. 171. (3) Cf. Reseña histórica de los conventos del ooniisai·iato pi·ovincial dt los Capu– chinos • .. en las repúblicas de .1frge11tina y Chile, Buenos Aires, 1936. (4) Cf. AOC, 1901, t . XVII, p. 228.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz