BCCCAP00000000000000000000761

6'16 SECTIO VI : DE .ACTIONE APOSTOLICA mire sub dependentia et cum auctoritate Ordinarii loci, qm m omnes :ti.deles conversos mox suam iurisdictionem exercebat. His aliisque de causis, quae plus minus protractae sunt, apostolatus missionariorum Araucaniae dif:ficultatibus compri– mebatur (1), improba Indorum indo]e auctis, qui praeterea mis– sionarios reputabant complices eorum qui libertatem et iura aborigenum parvipendebant. ;Nihilo tamen secius missionarii acriter illos defendebant et paulatim eomm benevolentiam sibi conciliarunt, instauratis et ordinatis inter ipsos stationibus. Missio antem desideratos fructus non proferebat, et praefectus obtinuit (die 11 iul. 1852) facultatem erigendi domum novitiatus in urbe capite S. Jacobi « sub immediata et omnimoda dependentia S. Oongregationis » (2), in qua candidati reci perentur ad missiones ínter in:fideles prosequendas ; exinde accitis quadraginta novis operariis, quamquam propositum erigendi novitiatus domum irritum evasit, praefectus actionem apostolicam per:ficere atque amplificare valuit. Permanentibus vero dif:ficultatibus, S. Oon– gregatio die 6 maii an , 1859 visitatorem apostolicum nominavit, quo munere usque ad an. 1863 perfunctus est Damianus a Via– reggio (3); deinceps de more regiruen missionariorum praefecto missionis committitur. Missionarii italici hoc temporis spatio in opus sibi com– missum exsequendum ardenter adlaborabant; an. 1876 primam scholam (res ibi numquam audita!) pro indigenis puellis insti– tuendis et educandis aperuernnt; eorum apostolatus non so]um inter silvicolas, sed ínter incolas quoque oppidorum et civitatum exercebatur. Ab an. 1848 usque ad an. 1885 destinati sunt ad hanc missionem excolendam 118 missionarii; ex bis 44 in pa– triam redierunt et 27 ibi supremum diem obierunt; porro an. 1886 aderant 42, ex quibus 18 in stationi bus missionalibns Indorum. Multi iam senescebant; aJii coeperant aegrotare. 594. - Itaque praefectus Urbanus a Oasola (t 1892), annuente summo Ordinis moderatore, apostolici laboris socios quaesivit et invenit inter sodales provinciae Hispaniae, quibus decreto diei 11 apr. an. 1889 concreditur praefectura Araucaniae (4), ad (1) Cf. BC, t. X, p. 454 sq. (2) Cf. lbid., p. 270 sq. (3) Cf. lbid., p. 372, 454-. (4) Cf. AOC, 1889; t. V, p. 129.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz