BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER INFIDELES - AMERICA 645 593. - In regione australi hodiernae reipublicae Ohilensisr quae Arauoania nuncupatur, turn jesuitae tum franciscales so– dales inde a tem.pore quo Hispania populum in suam potestatem redegit in nativis indis mansuefaciendis et ad Ohristi fidem dedu– cendis insudaverant; saeculo autem XIX Reformati S. Fran-– cisci Fratres, . quibus sacrum hoc ministerium commissum fuerat, valde numero deminuti erant, ita ut necessarium videretur novos operarios in banc dominicam vineam conducere. Atque re vera, pacto inito inter gubernium illius nationis et S. Sedero, an. 1848 duodecim missionarii ex provinciis Italiae selecti, duce ac prae– fecto Angelo Vigilio a Lonigo, destinantur, quibus tribuum indi– genarum conversio incumberet; qua quidem in re primo iam initio missionarii multa sustinere debuerunt. Di:fficultates autem non ex uno capite oriebantur: primo quidem civilis magistratus, qui eos advocaverat, neque subsidia promissa praestabat neque aequam operositatis libertatem concedebat ; dein vero consue– tudo inter missionarios Ref'ormatos et dapuccinos minime clare fuerat statuta neque fines eorundem stationum missionalium definiti, quare non ·semel contentiones et iurgia cum alterutris agebantur; demum Indi cltristiane instituendi potissimum intra limites dioeceseos Ancudensis (Ancud) degebant atque, infelici casu; pars territorii praefecturae concredita a finibus dioeceseos non erat seiuncta, quam ob rem lites ínter utramque iurisdic– tionem, scilicet tum episcopi tum praefecti, fere continuae erant, nam in omnibus oppidis inveniebaptur christifideles in rebus spiritualibus ab episcopo pendentes, et infideles Indi qui prae– fecto subiacebant; ceterum quia loci Ordinarius praesbyteros . saeculares in paraeciis vel quasi-paraeciis paulatim instauratis destinare non poterat, inibi ipsi missionarii remanere cogebantur, qui proinde missionum ministerio quominus sese devoverent penitus impediebautur (1). Insnper methodus missionalis a Fr. Oapuccinis adhihita prorsns nova apparebat; ipsi enim conten– debant necessarium esse stabiles stationes erigere et Indos va– gantes in eas reducere ; veteres, e contrario, missionarii ipsique prrelati ecclesiastici autumabant aliam viam praeferendam esse, nimirum sacras expeditiones, quae « volantes» appellabantur, (1) Nnllam exstat doonmentnm ereotionis hnias praefeoturae, doneo an. 1901 eias fines definiuutur. Cf. AOC, 1901, t. XVII, p. 228.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz