BCCCAP00000000000000000000761
642 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA Praeterea animadverte:ndum est quod harum missionum insti– tutio non ipso S. Oongregationis de Prop. Fide iussu fiebat 1 sed S. Oonsilii Negotiis ecclesiasticis extraordinariis praepositi auctoritate, quod cum potestate civili quaestionem pertractabat et stipulabatur; mox autem missionarii sub iurisdictione S. Oongregationis de Pro:p. Fide manebant. 588. - Ut iam ani:madvertimus, munus regionem de Goa– gira christiana institutione illustrandi alumni provinciae Va– lentiae susceperant. Oonventione autem ínter S. Sedem et gubernium Oolumbiae die 27 decembris an. 1902 inita statutum est in hac natione nonnullos vicariatus apostolicos erigendos esse, ita ut missionarii barbaras tribus absque religionis lumine et regula morum in silvis viventes ad fidem christianam et. humanae vitae cultum trahere possent. !taque die 17 ianuarii an. 1905 constituitur vicariatus apostolicus de Goagira eo tamen pacto ut vicarios, qui episeopali charactere insignitus non erat, a S. Oongregatione Negotiis ecclesiasticis extraordinariis prae– posita nominaretur, sacerdotes vero missionarii a ministro ge– nerali (1) deputarentur; vernmtamen a die 31 dicembris inse– quentis anni vicarios apostolicus ad episcopalem dignitatem evehitur (2). Huic vicariatui attributa sunt tria territoria, scilicet Goagira, Sierra Nevada et Motilones, ad quae christiane exco-· leuda destinati sunt usque ad annum 1913 omnes provinciae Valentiae alumni in Oolumbia degentes, qui aban. 1910 publica pupillorum hospitia exstruxerunt ad hos populos barbaros redu– cendos prorsus necessaria. Demum an. 191'.1, magna cum conso– latione feroces indos Motilones ad civilis et christianae vitae· consuetudinem missionarii reducunt. 589. - An. 1896 religiosi commissariatus Aequatoris et Co– lumbiae sodales sedem :mmunt in loco Mocoa dicto (Columbia), cui additur altera stationis sedes in valle Sibnndoy an. 1899 e.t postea tertia an. l 900 in oppido Santiago. Ut autem facilius et promptius christianae institutioni indigenarum consuleretur, ad' nOl'mam conventionis an. 1902 ínter Sedem apostolicam et pu– blicam nationis auctoritatem initae, die 20 decembris an. 1904 erigitur praefüctura apostolica de Oaqiuitá (3), quae secundum (1) Cf. AOC, 1905, t. XXI, p. 301. (2) Cf. AOC, 1907, t. XXIII, p. 50. (3) Cf. AOC, 1905, t. XXI, p. 82.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz