BCCCAP00000000000000000000761

38 SECTIO I: DE INTERNA ATQUE EXTERNA EVOLUTIONE in Collect. Franc., 1943, t. XIII, p. 298-302; - A. V. MoDENA, Elo– gio funebre del P. Luigi da Bagnaia, Roma, 1845; - VALENTINO DA TAGGIA, O.F.M.CAP., Orazione fitnebre all'occasione dei primi solenni ossequi celebrati il 10 ap1·ile 1843 in Ohambéry pel riposo dell'anirna del Rev.mo P. Ei,genio da Ri,milly, Ohambéry, 1843. 33. - Duae praecipuae quaestiones ob oculos habendae sunt ut historia huius temporis accurate conspiciatur et intelligatur, nimirum: primo, quod ob varias et fere continuas Europae per– turbationes et vicissitudines políticas et bellicas comitia gene– ralia regulariter congregari non potuerunt usque ad dimidium saeculum XIX; deinde vero quod or<linatio inducta per bullam Inter graviores (15 maii 1804) confusiones inter fratres excitavit unitatemque regiminis impedivit, tempore quo maximopere illa unitas necessaria erat ad restaurandas provincias monasticas et disciplinam regularem adiunctis politicis collapsam. His adversis rerum adiunctis minime refragantibus, in Italia, Gallia et Germania paulatim ~oenobia aperiuntur et disciplina regularis denuo initur. In Hispania autem post graves pertur– bationes annorum 1835-1836 Ordines regularium abrogantur et sodales religiosi extra coenobia deversari coacti sunt; quam ob rem ut meliori quo posset modo eisdem prospiceretur, institui– tur an. 1838 commissariatus aposto1icus. Apostolatus ínter infideles in dies deminuitnr, nam tum ob speciale missionum regimen tum ob fratrum penuriam in pro– vinciis missionarii numero sufficientes mitti non poterant ; fra– tres vero hispani in Mesopotamiam et in Americam novam mis– sionum periodum ineunt. Quia de provinciarum vicissitudinibus necnon de vita apo– stolica alibi agitur, in his duobus capitibus potissimum consi– derantur ea quae cum Ordinis 1·egimine sunt coniuncta. 34. - Postqua.m minister generalis Michael Angelus a Sanse– polcro, ineunte anno 1809, in suam 'fusciae provinciam secesserat, relicto in Urbe procuratore generali Mariano ab Alatri, gubernium primarium seu centrale paulatim desiit et evanuit. Namque ex definitoribus generalibus per breve apostolicum an. 1806 nomi– natis, tres Romam numquam .petierunt, unus vero apud cardi– nalem Protectorem morabatur; quintus (Bonifatius a Nizza) so– •ciatam operam praestabat procuratori generali, qui tamen die 12 iunii eiusdem anni 1809 a Gallis capitur et in arce S. An- ·

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz