BCCCAP00000000000000000000761
632 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA fectura, quae post multos susceptos labores an. 1772 deReritur; tum quia caeli et aeris gravitas vitas metebat, tum quia insana agendi ratio gubernatoris M. Centurión proficuae operositati a¡¡ostolicae omnem praecludebat viam, tametsi tam brevi tem– poris spatio viginti duo missionarii ad hanc excolendam viueani destinati essent (1). 572. - Missionarii provinciae Baeticae, qui praetecturam de Los Llanos moderabantúr, an. J 769 in ulteriora loca profici– scuntur usque ad regiones fluminibus Meta et Apure irrigatas, quas Hieronymus a Gibraltar invenit et exploravit, ibiqne pagos et oppida, veras civilis vitae sedes, exstruxerunt. An. 1790 ade– mnt circiter 24 missionarii, neque statis temporibus mitti pote– rant quotquot necessarii essent ad opus missionum per:ficiendum. Qnare minister provincialis Hieronymus a Cabra, praeterquam quod litteris circularibus ad tam salutare opus subditos adhor– tabatur, an. 1795 peculiare instituit seminarium ad hos operarios praeparandos (2) i sed nimis sero medieina parabatur, tum. quia paulatim in Hispania publica negotia et disciplina regularis erant mutata, tum praesertim quia, exorto bello in America, cives sua quisque iura sibi deposcebant et exigebant; propterea praefectura desiit, et aliqui missionarii curam animarum in paraeciis susci– pi unt ibique perseverant (3). 573. - Spiritualis praefectnrae S. Marthae cura alumnis pro– vinciae Valentinae commissa erat, qui inter indos Goajiros actio– nem suam explicabant. Ex 22 oppidis hac in regione erectis, an. 1776 decem destructa sunt, indorum commota seditione, et Bonaventnra a Benijarró trucidatus est. Insequente an. 1777 sodales Valentini reliquos pagos in provinciis Mérida et La Grita sitos tradunt gubernandos missionariis praefecturae de Mciracaibo; ipsi vero an. 1789, prorege et indigenis flagitantibus, missiones sumunt a jesuitis derelictas an. 1767 ad ripam fluminis Cuiloto, quas usque ad an. 1796 moderati sunt (4). Quoniam autem indi aborígenes ipsis commissi iam omnes reducti erant ad vitam civilem et christianam, et ex altera parte missionarii alii ex (1) Cf. BALTA.BAR DE LODARES, op. oit., t. I, p. 305-346. (2) Vide supra, p. 537. (3) Cf. BÁLTABAR DE LODARES, op. oit., t. I, p. 263-S60. (4) Cf. EUGENIO DE VALENCIA, Misiones de CuiZoto, in España Misionera, 1949, t. VI, p. 246 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz