BCCCAP00000000000000000000761

626 SECTIO VI : DE ACTIONE .A.POS'.1.'0LICA merantur, qui antea fere omnes fuerant concubinarii; insuper 8.944 parvulorum sacro fonte regenerati sunt. Item in Brasilia a missionariis consuetudo ailata est, ut dum populus spirituali– ter reficitur, in opera quoque publicae utilitatis, t amquam in si– gnum poenitentiae, simul incumbat. Idcirco tempore laudatarum expeditionum sacrarum, moderantibus missionariis et populo la– borante et pecuniam erogante, aedificatae sunt 46 novae eccle– siae vel sacella, tri ginta vero restauratae; pariter viginti duo nova coemeteria; demum in locis et aridis et siccis quinque ma– gni fontes aquae ad potandum aptae constructi sunt (1). Porro se1·pentes sectarum haereticarum errores et impiae eorum soda– litatis qui liberi structores dicuntur insidias refellebant et expro– babant; in quo exsequendo munere gloriosam laudem adepti sunt Caietanus a Messana et Vitalis GonQalvez Oliveira (2). Denique missionariorum industria et operositas maximopere claruit in silvicolis ad humanitatem, ad ci vilem christianamque vitam reducendis; quae quidem apostolatus forma plus minus in aliquibus cuiusque praefeoturae stationibus exeroebatnr. An. 1866 ..A..ntonius a Gangi (t 1900) trilmm Charentes (prov. Goyaz) nuncupatam evangelio lustravit duoque oppida ibi exstruxit (3); Candidus Sierro ab Héremence ab an. 1870 in praefectura Per– nambuci adlaboravit, barbaras tribus ad humanam culturam re– duxit virilique animo aspera quaeque sustinuit, immo ipsam mortem, nam quum an. 1874 indos inviseret, ah iisdem occisus est (4); item Seraphinus a Gorizia et Angelus a Sassoferrato, qui territorium vulgo Teofilo Ottoni appellatum ad ripas :fluminis Itambacnri perlustrabant fl.orentes christiani populi vicos con– sociarunt et familias, idoneis aedificiis, fabricis et scl10lis instrnc– tis, sed an. 1893 uterqne indorum sagittis vulneratus et e morte mirabilitei· ereptus est (5). Inter opera tamen in publioum so– cietatis bonum patrata et magis conspicua huius praefecturae recensetur sic dicta Colonia I~abel ad instruendos adulescen– tes et iuvenes in officiis et artibus exercenclis, potissimum vero, (1) Cf. AOC, 1886, t. II, p. 219. (2) Vide s1iprn, p. 563 sq. (3) Cf. AOC, 1887, t. III, p. 239-2,U. (4) Cf. JOIIN ]\,f. LENHART, 0.F.1I.0AP., JJ'athe,· Candidns Sierro, Ca1n1chín mai·– tyr of Brnzil, in Set"aph. Chron., 1936, t. XIX, p. 11-14, 43-46, 62, 75-78. (5) Cf. AOC, 1894, t. X, p. 267; 1895, t. xr, p. lH sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz