BCCCAP00000000000000000000761
DE Al'OSTOLATU INTER INFIDELES • AMERICA 625 auctoritatis civilis intercursum, qui libertatem Ecclesiae Ordis num.que religiosorum coarctabat. Etenim die 30 iul. an. 1844 gu– bernium Brasiliae decretum ~didit, quo suo arbitrio missionarios ad provincias destinabat eosque in spiritualibus negotiis iurisdic– tioni episcoporum subiiciebat, abrogatis vel minime consideratis S. Oongregationis de Prop. Fide iuribus et facultatibus; exinde lites et iurgia ínter utramqua potestatem, quae tametsi an. 1870 imminutae sunt, umquam penitus defuerunt (1). In bis vero re– rum adiunctis, ut rectius utiliusque missiones administrarentur, Nuntius apostolicus constituitur a S. Sede delegatus S. Oongre– gationis, omnesque praefecturae uni oommissario generali com– mittuntnr, cui ius esset et officium missionariis et praefeotis in– vigilandi, eosque statis temporibus invisendi, omniaque peragendi quae magis opportuna ei viderentur, salvis iuribus praefectorum et dependentia a Nuntio apostolico. lVIunus commissarii generalis ad triennium protrahebatur et generatim cum officio praefecti Fluminis Januarii coniunctus erat; primus ad hoc exsequendum munus vocatus est Fabianus a Scandiano (1810-1884), qui per tredecim am10s missionibus brasilianis laudabiliter praefuit, a die scilicet 5 martii an. 1847 usque ad an. 1860, quo procurator missionum generalis nominatur (2). Post ipsum diu eodem mu– nere períuncti sunt insignis Oaietanus a Messana (t 1877) et Ve– nantius a Ferraría, (i· 1906) (3). Roe comissarii generalis regimen die 31 iul. an. 1893 abrogatur. Missionarii sectantes praedecessorum suorum vestigia po– pulo :fideli auxilia spiritualia praebebant, messem plurimam col– ligentes. Speciminis gratia haec animadvertimus. Quo tempore praefecturam Pernambuci administravit Venantius a Ferraría (1870-1885) centies et bis septies habitae sunt missiones sive sa– crae expeditiones concionibus et apostolico labore bis milium et quadringentorum et sex dierum spatio; auditores qui interfue– runt saltem ad sexcentos nonaginta octo milia sexcentorum per– tingunt, ex quibus sacra synaxi refecti sunt plures quam 229-700 ; ii vero qui benedictionem nuptiaJem acceperunt 8.094 nu- (1) Cf. FIDELIS DE PRIMERIO, op. cit., p . .239 sq. (2) Cf. AOC, 1884.-85, t. I, p. 32 j FELICE DA MAHET0 1 MiBBÍOt1ari cappnooini della provineia Pa,,1net1se, p. 58, 93. Fabianns natna est in S. Donnino et non in Soandiano, qnamvis ab hoo altero oppido appellatns sit, (3) Cf, BC, t. X, p. 408, 541; AOC, 1907, t. XXIII, p, 61. 40. - Historia gencra!is
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz