BCCCAP00000000000000000000761

622 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA bus paulatim missiones ruina collaberentur. Revera, imperante Petro I (1822-1831), ipsae in extremam fortunam reciderant, et postea fuere ab administrationis regni consilio abrogatae. Post– quam autem an. 1840 Petrus II regnare coepit, eius administri missionum catholicarum utilitatem ac necessitatem perpenden– tes, ad Sedem apostolicam supplices preces admovent ut missio– narios capuccinos mittat; porro septem circiter annorum spatio (1840-1847) quinquaginta sex operarii evangelici destinati sunt. Verumtamen imperatoris administri, abrogatis vel coarctatis S. Oongregationis de Prop. Fide iuribus, hos missionarios in Or– dinariorum locorum iurisdictionem redigere contendebant et ad varias nationis provincias pro Jubito suo destinabant. Quem qui– dem immoderatum sese gerendi morem Sedes apostolica tole– rare non poterat; idcirco ad difficultates mitigandas aut tollen– das, an. 1846 generalero omniuro missionuro commissarimn in– stituit qui, salvis praefectorum facultatibus, sub Nuntii aposto– lici potestate missionarios moderaretur. Demum saeculo XIX ad exitum vertente, rerum adiuncta civilia et ecclesiastica mutantur atque nova roissionum aetas in Brasilia initur. Etenim an. 1887 Statutum pro niissionibus proroulgatur; an. 1889, sublato irope– ratore, respublica Brasiliana renuntiatur, et an. 1892 commissa– riatus generalis abrogatur. Missiones singulae suis quaeque mo– nasticis provinciis committuntur optimo cum incremento cum– que uberioribus apostolatus fructibus. Itaque in veteribus Bra– siliae praefecturis hodie religiosa vita floret, multis indigenis– incolis in monasticum Ordinem cooptatis, qui habitu religioso induto nunc civibus suis vitae ac doctrinae magisterio verita– tem christianam tradunt. 565. - Ineunte hac aetate missionarii tribus in praefecturis erant distributi, nimiruro: Bahiae, Fluniinis J awuarii et Per– nambuci, eorum tamen numerus in dies deminuebatur, rerum conditione in peius versa propter iniquas leges adversus Ordi– nes religiosorum, instigante marchione de Eombal, in Lusitania latas. Anno siquidem 1761 is decrevit ut orones cives pontifi– ciae ditioni subiecti e coloniis lusit,anis illico extorres :fierent ; eapropter e duodeviginti missionariis qui in Bahiae praefectura adlaborabant, octo in Lusitaniam regredi coacti sunt. Minus molesta sors missionariis obtigit praefecturae Fluminis Januarii, nam provinciae illius gubernator declaravit illud decretum soda– les religiosos minime comprehender e. In praefectura vero Per-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz