BCCCAP00000000000000000000761

620 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA an. 1920 pars huius vicariatus, qua.e Mahenge audit, curis soda– lium provinciae Helvetiae committit et die 6 martii an. 1922 to– tus vicariatus, dempta regione Iringa; die 15 februarii inse– quentis anni nominatus est vicarius apostolicus Gabriel Zelger a Stans, qui missionem restauraverat (1); regiones Lulanga et Masagati an. 1931 vicariatui adiectae sunt. 562. - Pius XI litteris apostolicis, die 2 februarii an. 1932 datis, territoria civilia in insula Madagascarensi vulgo Sambirano et Maromondia appellata ex vicariatu apostolico de Diego Suá– rez seiunxit, e quibus una cum insulis Mayotta, Nossi-Be et Oo– more nnam praefecturam constituit et Ordini regendam commisit; illam sodales provinciae Alsatiae ab initio continenter excolunt. Ab anno autem 1938 praefectura nomine .Ambanja designatur (2). 0. - AMERIOA. 563. - Missiones, quas ante dimidium saec. XVIII in Ame– rica meridionali sive lusitanae sive hispanicae ditioni subiecta sodales religiosi moderabantur, procedente tempore, vicissitudi– nes civiles harum nationum subierunt. Quum autem singulae .nationes americanae ineunte saeculo XIX sui inris sunt effec– tae, missiones illae in ruinam labuntur. Nihilo tamen secius mox civiles magistratus opere conspexerunt immensum missionario– rum bene:ficium, ideoque tum ex Italia tum ex Hispania eos ar– cesserunt; porro, iure patronatus regii abrogato vel mitigator iidem sub potestate S. Oongregationis de Prop. Fide actionem apostolicam restaurant et a.lacri studio explicare pergunt. Illae vero missiones, quas praesertim in insulis Antillis alumni Galliae provinciarum sustentabant, post magnam civilem reli– giosamque in metropoli perturbationem, pedetentim cessavere. In America autem septentrionali ante monasticarum provinciarum fundationem sodales exteri in concivium utilitatem et commo– dum singillatim variis in locis sacrum ministerium exercent. l. - De apostolatu in Brasilia. 564. Oonspectus generalis. - 565. Labentes missionum 1·es (1761-1831) - 566. Restauratio et propagatio (1840-1889) - 567, Missiones ,Jw•is provinciarum concreditae (1889-1940). (1) Cf. AOC, 1934, t. L, p. 322 sq. (2) Cf. AOC, 1933, t. XLIX, p. 290 sq.; 1938, t. LIV, p. 195.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz