BCCCAP00000000000000000000761
-618 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA tum apud cives italicos ibi degentes (1). Quum autem die 7 fübr. .an. 1911 vicariatus apostolicus erigitur, alumnis provinciae Me– diolanensis traditur primusque praesul nominatur Oamillus Oar– -rara ab Albino (t 1924), cui an. 1925 suf:ficitur Oaelestinus Oat– taneo a Desio (t 1946). Evangelici operarii continenter in bac vinea Domini strenue adlaboravere et uberes collegerunt fruc– tus, etenim an. 1896 catholici recensebantur 7.902, qui an. 1927 .ad summam 34.700 attigerant. In urbe A.smara officina typogra– .pbica instaurata est, ex qua praeter alia opera valde utilia ad christianam indigenarum incolarum educationem perquan:;. op– portuna, etiam sacrorum bibliorum editio lingua ghee~ expressa Jn vulgus prodiit. 557. - Die 26 ianuarii an. 1910 admittitur missio in Gongo ,belgico, atque primi operarii ex Belgarum provincia selecti pró– .ficiscuntur, qui mox in Joco Banzyville sedem constituunt. Vix anno transacto, scilicet die 7 apr. an. 1911, e belgici Congi vi- cariatu seiungitur territorium de Vbanghi nuncupatum, quod in praefectnram apostolicam erigitur eidem belgicae provinciae -commissam (2). Quum igitur primi missionarii illuc pervenerunt. nullus aderat catholicus incola nullusque ex Europa civis; an. 1912 vix duodecim ibídem catholici numerabantur; anno autem 1927 iam numerum 10.000 superaverant. Missionarii magnam .adhibuere curam in instituendis pueris et adultis seduloque insti– tuta caritatis ac beneficentiae promovebant, potissinrnm in mis– sionalibus stationibus vulgo Molegbe et A.bumombazi ubi, va– letudinaria et pharmacopolas moderantur. Decreto diei 28 ian. an. 1935 praefectura ad dignitatem vicariatus apostolici evehitur, -eum moderante Basilio Tangbe a B.ruges (t 1948). 558. - Litteris apostolicis die 28 maii an. 1940 datis consti– tuitur in A.frica aequatoriali gallica apostolica praefectura Ber– .beratensis partim e vicariatu apost olico de Oubanghi-Ohari dia– iecta, partim vero e vicariatu apostolico de Foumban, et alumnis ,provinciae Tolosanae tradita (3). -559. - Mense martio an. 1931 sodalibus provinciae Hiber– niae committitur evangelii luce collustranda Rhodesia septentrio– nalis in territoriis vulgo Livingstone et Barotscland nuncupatis (1) Cf. AOC, 1894, t. X, p. 327, 328. (2) Cf. AOC, 1911, t. XXVII, p. 188. (3) Cf, AOC, 194.0, t. LVI, p. 329, 336
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz