BCCCAP00000000000000000000761
DE ·APOSTOLATU INTER INFIDELES • AFRIOA 611 550. - Apostolici missionariorum labores in regione Tunetana praesertim inter captivos exercebantur, sed cives quoque liberos amplectebantur qui cuiuscumque nationis rem administrantes ·vel stipendia merentes Tuneti degebant. Operarii autem semper .aderant pauci et subsidiorum penuriae obnoxii; eorum prae- fectus an 1771 praefecti apostolici Algerii provicarius constitue– batur, ita ut quamcumque iurisdictionem ordinariam exercere et ipse. valeret ,:¡ tam supra laicos quam supra ecclesiastieos et regulares cuiuscumque Ordinis ibídem degentes seu advenientes tam liberos quam captivos » (1). An. 1784 lues regionem vastavH, dumque peste vexatis au– xilia praestarent missionarii, victimae caritatis occubnere Hyp– po}itús a Oasalmaggiore et Víctor a Oastellarguato. Iterum an. 1818 pestis late propagatur omnesque religiosi sodales, uno ex– cepto sacerdote Alexandro a Massignana et duobus fratribus laicis, animan Deo reddidere ; triennio post unus novus evange– licus operarius advenit et an. 1827 alii duo. In his igitur rerum adiunctis missio florere non poterat, ideoque Gregorius XVI die 14 martii an. 1834 visitatorem apostolicum designavit Jo– sephum (di Fazio) a Pianella, qui illam restauraret atque in or– dinem redigeret (2). Tnnetanae porro praefecturae missionarii ex variis provinciis et nationibus suscipiebantur; quam ob rem fieri non potuit quin quandoque di:fficultates et lites suborirentur. Ut ergo omnes unius essent nationis, S. Oongregatio die 13 sept. an. 1840 illam missionem Melitensi provinciae committen– dam statuit, ita ut ídem minister provincialis simul esset et mis: sionis praefectus (3). Aucto autem catholicorum numero rerumque adiunctis mu– tatis, die 14 martii an. 1843 vicariatus apostolicus constituitur et ad illum moderandum nominatur Fidelis Sutter a Ferraría dignitate episcopali nondum ornatus, quam tamen Gregorius XVI insequente anuo illi contulit (4). Insignia ille vir atque vigil pastor impigre et sedulo per quadraginta fere annos in vinea Domini operatus est; novas ecclesias et sacella aedi:ficari (1) Cf. BC, t. IX, p. 75. Operarii evangelioi ad hano missionem destinati al> anno 1776 usqne ad annnni 1807 reoensiti sunt in AOC, 1906, t. XXII, p. SS sq. (2) Cf. BC, t. X, p. 31 sq. (3) Cf. lbid., p. 89 sq. (4) Of. Ibid., p. 115, 117, 123.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz