BCCCAP00000000000000000000761
606 SECTIO VI : DE .A.CTIONE APOSTOLIC.A. est; in Lucknow autem urbe eandem sortem subiit Adeodatus a Eerusia. Insequente an. 1858 aliquae stationes missionales (Mhow, Nimatsche, Nosrabad) vicariatui Agrae adiunguntur, a quo tamen labentibus annis aliae seiunguntur, scilicet an. 1879' territorium Kamaon vicariatui Patnae attribuitur; an. 1880 pro– vincia Punjab vicariatum constituit; an. 1890 e:fficitur praefec– tura rajpootana; an. 1910 erigitur archidioecesis Simlae. Denique est animadvertendum quod die 1 septembris an. 1886 ad digni– tatem archidioeceseos vicariatus Agrae evehitur, Michaele Angelo Jacopi a Serravezza praesule nominato. Is an. 1871 facultatem obtinuerat novitiatum aperiendi in urbe Mussoorie sodalibus Ordinis instituen<lis, qui deinceps hanc viueae dominicae partem excolerent ; quod quidem salutiferum inceptum nonnisi an. 1880 . ad felicem exitum perduci potuit, celeriterque intermissum est ; nam an. 1890 illa novitiatus domus claudebatur (1). An. 1892 huius missionis cura spiritualis alumnis provinciae Tusciae committitur (2); exinde indigenarum incolarum conversio valde fovetur, et una tantum regione Rampur excepta, ubique ínter nativos penetrare mis8ionarii potuerunt atque ex incolis christianis e:ffectis postmodum communitates christianas consti– tuere. Iuventutis quoque institutio in scholis missionis valde floret. 542. - Ut iam innuebamus, missio de Piinjcib a vicariatu Agrae seiungitur. Anno enim 1845 missionarii huius vicariatus una cum exercitu Anglico in illam regionem pervenerunt, quam quum an. 1849 Angli prorsus cepissent, confestim incolas illos evangelii lumine illustrare curarunt. Ínsuper an. 1855 consti– tutus est Michael Angelus a Serravezza provicarius apostolicus; vertumtamen die 16 decembris insequentis anni pleno iure uní~ versa illa regio vicariatni Agraensi adiungitur, donec rerum adiunctis mutatis die 18 septembris an. 1880 iterum seiungitur et vicariatum apostolicum sui inris constituit. Necesse erat quam– primum spiritualibus novi vicariatus o:fficiis prospicere ac pro• videre, et quia haud facile erat moderatoribus Ordinis genera· (1) Vide BUp1'a, p. 95. Die 28 apr. an. 1884 S. Congregatio de Prop. Fide oom– mendaverat patribus su:ffragatoribus capituli generalis, ut illa formationis domns servaretur, ad quam idonei directores destinandi erant. Cf. AOC, 1884-85, t. I, p. 234. _ (2) Cf. AOC, 1889, t. V, p. 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz