BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER INFIDELES • ASIA 605 an. 1854 bini constituti sunt vicariatus, unus septentrionalis seu de Bombay l!.,r, 0apuccinis concreditus; alter meridionalis seu de Pnnah sodalibus Societatis Jesu commissus; eodemque die A.nastasius Hartmann renuntiatur vicarius apostolicus de Bombay et admistrator ad tempus vicariatus de Punah (1). Divisione vix peracta, lites ac novae difficultates obortae sunt tum ratione ipsius divisionis tum propter Jesuitarum se– dem in urbe capite Bomba,y conservatam. A.d pacem compo– nendam maiusque religionis incrementum promovendum, die 13 aug. an. 1857 mutua ut,riusque sedis ·permutatio facta est, ni– mirum vicariatus septentrionalis committitur J esuitis et vica– riatus meridionalis transit ad Fr. 0apuccinos (2). Quae quidem permutatio neutri omnino partí placuit; ideo quum minister ge– neralis Fr; 0apuccinorum ad S. 0ongregationem preces admo– visset ut ex utroque vicariafü. unus efficeretur, qui alumnis So– cietatis Jesu traderetur, id quidem die 13 augusti anni 1858 tac– tum est (3). Memorare etiam iuvat hoc loco apostolatum recentiore tem– pore a nostratibus illis in regfonibus expletum. A.b episcopo enim Darnanensi (Damao) accersiti sunt an. 1923 sodales Ordinis, qui eodem anuo in illam dioecesim pervenerunt et variis in locis sedes instaurant potissimum in catholicorum iuvamen et auxilium. 541. - Statuta vicariatus tibetani divisione in conventu S. 0ongregationis die 23 dec. an. 1844 habito, vicarius apostolicus J osephus A.ntonius Borghi usque ad annum 1849 vicariatum A.graenseni moderatus est. Eo testante litteris an. 1845 datis quo– tannis centum circiter haeretici anglicani ad fidem catholicam reducebantur, ex ethnicis autem quadraginta plus minus sacro lava.ero abluebantur (4). Felix missionis progressus per aliquan– tulas moras constitit an. 1857, quum immanis nativorum (sipai) perduellio totam regionem depopulabatur; quo tam magno mis– sionis discrimine Zacharias a Treto in urbe Dheli trucidatus (1) Cf. Monumenta .Ana8tasiana, t. III, p. 34-37. (2) Cf. BC, t. X, p. 352 sq. (3) Cf. BC, t. X, ¡>. 364. Nostrum non est hoc loco conflictionum ex utraque parte causas perpendere. Ratio se gerendi Fr. Capuooinorum exposita invenitur in BC, t. X, p. 354 sq., et in Monumenta .Anastasiana, t. III, p. 843-889. Pro Jesnitis of. A. VXTH, S. J., Die deutsohen Jesuiten in Indien. Gesohichte dei· Mission von Bombay-Puna (1854-1920), Regensbnrg, 1920. (4) Cf. CLEMENTE DA 'l'ERZORI0 1 Le missioni dei Min. Oapp1woini, t. IX, p. 347.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz