BCCCAP00000000000000000000761
604 SECTIO VI: DE ACTIONE .A.POSTOLICA in Bettiah officinam typographicam instruunt ; alibi scholas spe– ciales aperiunt ad varia opera atque artificia adulescentibus tra– denda et explicanda; insuper publica pupillorum hospitia. conduntur. Quum omnia prospere gererentur et uberes colligerentur reli– gionis fructus, inito magno per Europam bello, an. 1914 potestas Anglica missionarios expulit, utpot e qui nationis inimicae sibi essent subditi; itaque fertilis laborum ager misere per viro relin– quitur. Finito autem bello, S. Oongregatio de Prop. Fide iterum missionem instaurat eamque an. 1919 sodalibus Societatis Jesu moderandam commisit, dioecesi Pa tnensi constituta (1). 540. - Nunc ad vicariatum apostolicum Bombayenseni con– vertitur sermo. Medio saeculo XIX, missio Bombayensis qnam ant,ea quinquaginta et centum annorum spatio Carmelitae discal– ceati moderabantur, gravibns liti tus et controversiis fuit per– turbata, sic ut paene in ruinam proiiceretur. In bis igitur dif– :ficillimis rerum adiunctis sub :finem an. 1849 ad animos in con– cordiam reducendos rectumque regimen instaurandum destinatur· Anastasius Hartmann tamquam administrator apostolicus, qui– die 29 martii an. 1850 ad portum insulae Bombay appulsus est. Animorum simultates hanc regionem iure regii patronati;is Lusi– taniae subiectam diu conturbabant; episcopus Goanus et pars saltem una eiusdem cleri auctoritati vicariorum apostolicorum detrectabant, iamque schisma et dissensiones ortae erant (2). Recens electus aministrator fortiter ac suaviter se gessit, mnl– tasque passus est iniurias tum ex parte schismaticorum tum ex parte fautorum sectae protestanticae ; ceterum praesul assidue suum gregem invisebat, scholas instaurabat et pupillorum hospitia. Opus tamen ei erat novis missionariis, eo vel magis quia Oarmelitae ob sodalium suorum minorem numerum an. 1854 missionem proseqni recusabant; tune opportunnm visum est vicariatum apostolicum Bombayensem in duas partes divi– dere. Porro negotio ad S. Oongregationem delato, die 16 febr .. (1) Cf. AOC, 1920, t. XXXVI, p. 242. (2) Mnltuní disceptatnm est de natura sio dicti schismatis Goani, praesertim– ab an. 1838, qnnm breve apostolicnm Mulla p1·aeolare editnr. Novissime A. Lan--• rengo (cf. Utrnm fnerit sohiBma Goanu1n post b1·eve « M1ilta pmeolare » 1tsque ad an•· nwn 1849, Goae, 1947) propngnavit nonnisi dé schismate materiali improprie dicto· loquendum esse, quippe quod nuctoritas Snmmi Pontifiois direote non negabatnr.,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz