BCCCAP00000000000000000000761
SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA nsiensis missionum exterarum concreditur; exinde nec nomen ,qnidem veteris missionis tibetanae nostratibus conservatur (1). 537. - Itaque S. Fidei propagandae Oonsilio die 23 dec. an. 1844 decernente, constitutus est vicariatus Patnensis, segregatis .a vicariatu .tibetano et indostano provincia Behar et regnis Sikkin et Nepal. Ad bunc autem vicariatum regendum desti– natur Carolus (Oarli) a Pistorio, qui tamen munus sibi oblatum sumere recusavit. Feliciter tune temporis sollers missionarius Anastasius Hartmann ab Altwis in regione Gwailos sacrum mi– nisterium exercebat; eum igitur die 13 sept. insequentis an. 1845 S. Sedes vicarium apostolicum Patnensem nominavit atque die 15 martii an. 1846 ille episcopus tit. Derbensis consecratur (2). Vicarius apostolicus missionem omni fere ope destitutam invenit; missionarii vix quatuor numerabantur ; hospitia et ecclesiae vel -derelicta vel squalida et sine opportuna supellectili. Pius autem antistes ardenti animarum studio flagrans opus missionarium suscepit instaurandum et renovandum ; itaque paulo post sta– tiones aperit in Bankipore et Ohoobari; porro an. 1848 sedes in ·Ohunar, Benares et Ghazeepore ex vicariatu Agrae disiectae vicariatui Patnae aggregantur. Res igitur prospero itinere pro– ·cedebat; at ex inopinato die 13 dec. an. 1849 Anastasius Hart– mann nuntium a S. Oongregatione accepit ut illico in urbem Bombay pergeret illam missionem administraturus. Qui statim mandatis parens, interim Patnae suas gerentem vices reliquit Laurentiurn (Gallerani) a Oento; sed quia A. Hartmann an. 1854 -definite vicariatui apostolico Bombayensi destinatur, ideo die 8 maii eiusdem anni vicarius apostolicus Patnensis creatur Atha– nasius (Znber) a Vindobona, qui an. 1859 munus sibi delatum resignavit. Postea autP;m, iubente Pio IX, an. 1860 A. Hart– mann iterum ad vicariatum Patnensem rediit, quemad mortern usque (24 apr. 1866) egregie gubernavit, scholis, pupillorum hospitiis, sacellis vel insti-turatis vel auctis. Anastasio Hartmann e vivís sublato su:fficitur Paulus (Tosi) .a Oaesena an. 1868; is ecclesiam cathedralem Allahabadensem an. 1871 consecravit, et ad hanc urbem sedem vicariatus Pat– nensis transtulit, qui deinceps .Allahabadensis vicariatus appel– ilatur et varias subiit suorum finium mutationes, quandoquidem (1) Cf. Bnllariu1n S. Congrega.tioniB de P rop. Fide. Áppendix, p. 43. (2) Cf. Moniirnenta .dnastasiana, t. I, p. 86-88.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz