BCCCAP00000000000000000000761
DE APOSTOLATU INTER INFIDELES • ASIA 60!' Oirca an. 1804 missionarii sodales benigne in Sardhana a Joanna Sombre Begum, regii sanguinis femina, suscepti sunt,. quae suis sumptibus propagationem religionis christianae fovit ac promovit; quam ob rem Gregorius XVI vi apostolici brevis Ex rnunere (11 sept. 1835) provinciam huic mulieri principi su– biectam a vicariatu tibetano-indostano seiungit, alium constituit vicariatum Sardhanae illumque regendum commisit Julio Caesari (Scotti) a Oaravaggio, qui die 12 iulii eiusdem anni infulas epi– scopales, uti auxiliarius episcopi Agraensis, susceperat. Primum igitnr res prospere quidem cum missione agebatur, nam nobilis. fominae munificentissimo beneficio templum exstruitur atque· in urbe capite collegium instauratur; sed paulo post príncipe illa muliere defuncta, incepta opera sunt intermissa; praesul in Italiam demigravit et Sardhanae provincia iterum vicariatui tibetano adiungitur (1). Porro an. 1838 sedulus missionarius Jo– sephus Antonius (Borghi) a Liburno ad episcopalem dignitatem evehitur vicarii apostolici auxiliarius moninatus, eique postmo– dum sufficitur. Is vigili sollicitudine suum gregem invisebat,, aedem sacram principem Agrae magnifico pulcherrimoque ordine insignem aedificavit, novos apostolici laboris operarios accivit, opportunasque condidit leges. Eo pontifice, instauratur in Gwailos. colonia agricola, auctore Felice a Taurino, quae uberes protulit fructus tum religfoni utiles tum civili bono proficuos; insuper · pueris et puellis instituendis aptae aperiuntur domus; consociatio vulgo Books society nuncupata constituitur; novae dein stationes. missionales in UmbaHa, Kussoowle, Subathoo et alibi eriguntur. Immensum tibetanae missionis territorium haud facile unus praesul moderari poterat; idque maxime expertus est episcopus. J osephus Antonius Borghi ; quare ad Sedem apostolicam sup– plices preces detulit ut saltem in duos sui iuris vicariatus missio, di videretur, scil. in vicariatum Patnae, qui regiones Bengalae obtineret, nempe regnum Nepal et provinciam Behar cum ec– clesiis in urbibus Patna, Dinapore, Bettiah, Choohari, Beghal– pore, Monghyr et Parneah exstantibus; et in vicariatum Agrae,, cui reliquae missionis stationes et ecclesiae committerentur. Et ita facturo est die 25 dec. an. 1844. Ceterum an. 1845-46 regio– tibetana a vicariatu Agrae seiungitur et sodalibus serninarii Pa-• (1) Cf. BC, t. X, p. 35, 156.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz