BCCCAP00000000000000000000761
600 SECTIO VI : DE .A.CTIONE .A.POSTOLIC.A. Ineunte saeculo XIX res in hac missione in deterius verte– bant ; deficiente enim operariorum numero, stationes 1·elinquun– tur. Ex litteris Marcellini a Ravenna, die 17 apr. an. 1815 datis, novimus tune temporis quinque dumtaxat missionarios adfuisse, qui de more apostolicum ministerium exercebant in quattuor hospitia, scil. Sardhana, Bettiab, Patna et Chandernagor. Con– versorum ad fidem catholicam numerus videtur non fuisse ma– gnus; nam potissimum pueri baptizabantur, vel adulti tantum in periculo mortis constituti; ubique vero curam spiritualem europaeorum gerebant missionarii. Utrum autem iam hoc tem– poris spatio scholae aliquae apertae necne fuissent, ignoramus. 536. - Ad citerioris Indiae senescentem missionem instau– randam, S. Oongregatio de Prop. Fide utile esse duxit novam in eam 'inducere regimi_nis rationem. Eapropter mense aprili an. 1820 vicariatum apostolicum instituit, primusque praesul constitutus est Ludovicus (Micara) a T usculo, cuius munus esset « abusus evellere, contumaces etiam canonicis poenis coel'cere, ordinem et disciplinam restituere ... , omni sedulitate perquirere atque referre ea quae ad sanctae catholicae religionis incremen– tum ac propagationem magis confene posse putaverit in illis regionibus praesertim, in quibus ob ministrorum sacrorum ino– piam missiones iam diu institutae derelictae fuerant » (1 ). Ille vero munus accipere recusavit (2), idcirco insequente anno 1821 vicarius apostolicus renuntiatur Zenobins (Benucci) a Florentia (1779-1824), . qui nonnisi an. 1823 ad finem vertente ad sedem sibi destinatam pervenire potuit , et die 24 iunii an. 1824 im– mature obiit; illi tune su:fficitur Antoninus (Pezzoni) a Lodi in indigenis incolarum linguis versatissimus. Initio eius pontificatus novem exstatabant stationes missionales; ex quibus quatuor dumtaxat, scil. Patna, Lucknow (aban. 1795), Sardhana (ab an. 1804) et Bettiah, certum habebant sacerdotem missionarium ; reliquae vero, nimirum, Agra, Bhagalpur, Ohoohari, Katmandu, Ohandernagor, statis temporibus a missiouariis invisebantur. Praesul suam sedem Agrae in urbe constituit; exinde plures instauravit ecclesias vel sacella, seminarium clero indígena in– stituendo erexit et insuper aliud institutum puellis educandis (3). (1) Cf. BC, t. IX, p. 355. (2) Cf. Ibid. 1 p. 384. (3) Cf. Ibid., p. 426.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz