BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER INFIDELES • ASIA 599 nus (1).Itaque S. Congregatio statuit an. 1768 ut ex suo aerario ad tempus destinarentur quadraginta scutati nummi pro singulo decem missionario distribuendi (2). Sub 1inem saeculi XVIII aliud obvenit impedimentum, scilicet prava haereticorum pro– testantium actio, quae sive ex atheismo sive ex religiosa pote. statis anglicae despicientia in detrimentum catholicae tidei con– tinenter gravia damna moliebatur. Prae ceteris insignibus missionariis (3) duo sunt commemo– randi: a) Josephus a Rovato (t 1786); aemulus Josephi Bernini a Gargnano (t 1761), qui per viginti annos missionem modera– tus est omnibus omnia factus, et ex cuius epistolis ad sodales provinciae Brixiensis vel ad superiores missis pretiosae colli– g·untur notitiae ad historiam regionis moresque indigenarum illustraudos; b) alter est Marcus a La Tomba (t 1803), qui ab an. 1756 summa industria lahoravit, rationem vivendi indige• narum perquisivit eorumque varias linguas interpretatus est, ex quibus varia opera vertit; sua itinera descripsit atque ethno– graphiae culturae haud spernendum contulit emolumentum (4). Quamquam igitur pauci erant operarii, latior tamen actionis campus in dies patebat; profecto, abrogata Societate J esu, sta– tiones missionales quas in India sodales huius societatis mode– rabantur, paulatim missionariis nostris addictae sunt; praeterea decreto S. Congregationis de Prop. Fide (17 maii 1784) missio Indiae exterioris sive regní Indostani hucusque Carmelitis di– scalceatis concredita, curis missionariorum praefecturae Tibeti committitur (5). Nihil igitur mirum, si moderatores Ordinis nu– merum operariorum augere eniterentur, et hanc ob causam mi– nister generalis Erhardus a Radkersburg seminarium Anconae instauraverit, in quo saltem quatuor candidati praepararentur ~d missionem tibetanam profecturi (6). (1) Notae nobis snnt aliqnae relationes eornm qui ad stipem oolligendam in Mexionm deatinabantnr. Cf. Diario del viaje que hioinios a México Fr. Jt'ranois·co' de .lliof,•ín y F1·. Fe,·min de Olite, ed. in Bibl. Histó1·ica Mexicana de ob1·as inéditaH., t. I, 1936; - P. GUERRINI 1 Fra Ilarione da Bergamo nel Messico, in L'Italia Frano., 1938, t. XIII, p. 256-299, (2) Cf. CLEMENTE DA TERZORIO, Le missi<ini dei Min. Oappuocini, t. IX, p. 180. (3) Cf. AOC, 1906, t. XXU, p. 87 sq. (4) Cf. A. DE GunERNATIS, Gli BCl'itti del P. Marco della Tomba, Firenze, 1878. (Q) Cf'. BO, t. IX, p. 179. (6) Cf. BC, t. IX, p. 210 sq. Vide supra, p. 536.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz