BCCCAP00000000000000000000761
598 SECTIO VI : DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A bay : 2. vic::niatus apostolicus de Agra: a) missio punjabensis (Lahore) ; b) missio raipootanensis (A.jrner) ; e) missio simlensis (Simla) ; d) missio A.rabiae. 535. - Fines certi terminique praefecturae apostolicae tibe– tanae et indostanae numquam de:tiniti sunt; hinc secundnm T"aria rerum adiuncta missionariorum actio in unum aliudve Asiae mediae regnum transferebatur. Ineunte saeculo XIX latissimas regiones complectebatur quae a sinu Bengalensi usque ad montes Cubal pertinent, .et ab urbe Bombay usque ad regnmn Sinarmn porrignntur. Stationes missionales paucae semper fuere et longo interiecto spatio distabant. Missionarii ex provinciis Italiae ad– veniebant. Ab an. 1758 huic praefecturae praeerat Anselmus a Ragusa, cuí an. 1761 novi l~borum socii assignantur, qui tamen ob bellum ínter reges Gorkae et Nepalis tune initum procnl ab accessu sunt prohibiti usque ad an. 1764, qno illuc pervenerunt. Neque postmodum din permanere potuere, nam rex _Gorkae, secundis armis, illos an. 1769 ex regni Nepalensis :finibus omnes expulit, et exinde illic tria hospitia, nimirum Katmandu, Patan et Batgao, relicta sunt. Interea an. 1768 nominatus fuerat prae– fectus Josephus a Rovato qui, comitantibns sodalibus missiona– riis et christianis, in ci vitatem Bettiah demigravit, moxque non longe ab hac urbe, scilicet in oppido vulgo Choohari nuncupato, novam sedem instauravit. Secundum decretum an. 1768 a S. Oongregatione latum missionarii numero decem esse poterant; verumtamen eo tempore numquam hunc numerum attigerunt; etenim an. 1770 sex tantumrnodo numerabantur, qui in Bettiah, Choohari et Patna sacrum ministerium exercebant. Pauci quidem numero, sed vi et auctoritate apud illas gentes magni, qüorum provida opera a :finitimorum regnorum Kirat et Tanau princi– pibns expetebatur. Actio autem missionaria magnis difficultatibus praepeclieba– tnr, primo quidem ob bella tum indigenarum incolarum sibi mutuo illata, tnm ob Gallorum et Anglorum simultates qui pro– vincias et regna illa sibi subiicere nitebantur; dein etiam ob nativorum inscitiam et ignaviam, qui sui patrii morís genus et conditionem (casta) amittere formidabant; accedebat insuper operariorum paucitas ; denique propter subsidiorum inopiam, quippe quod aeraria rei familiaris subsidia missioni tibetanae eroganda ex quaestibus in Mexico per sodales Capuccinos colHgendis rarissime ad missionariorum perveniebant ma-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz