BCCCAP00000000000000000000761
594 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA Praeterea geographici uniuscuiusque circumscriptionis missiona– riae limites accurate definiti non erant. Maioris claritatis gratia separatim considerantur hoc capite missiones .A.siae orientalis, et missiones Asiae mediae et septen– trionalis ; postmodum per ordinem de singulis missionibus, prae– fecturis, vicariatibus apostolicis disseritur. - 2. - Asia orientalis 529. De praefectum Asiae orientalis notitlae generales. - 630. Periodus gallica (1'{61-1806). - 631. Periodus italica (1806-1836). - 532. Abrogatio pmefecturae. - 533. Missio Madurae. 529. - Haec .A.siae orientalis missio (Madras, Pondichéry t Surate) peculiare nomen ab initio non obtinuit neque eius limites umquam certo definiti sunt. In publicis documentis modo agitur de missione Madraspatana, modo de missione Pundicherii, vel simpliciter de harum regfonum praefectnra. In eius tamen historia distinguitur periodus gallica, scilicet tempus quo missionarii ex Galliarum provinciis advocabantur; et periodus italica, quum operarii evangelici ex Italiae provinciis seligebantur. 530. - .A.lumni provinciae Turonensis apud varias .A.siae orientalis civitates sacrum ministerium exercebant, potissimmn vero in finibus Madras, Pondichéry et Surate, ubi tum spiri– tualem subditorum regis christianisHimi civium ibi degentium curam gerebant, tum christianae religionis rudimenta incolis indigenis tradere enitebantur. Decreto S. Oongregationis de Prop. Fide, die 28 sept. an. 1776, Sebastianus a Nevers (t 1786) suc– cessit Barnabae ap Issoudun uti praefectus ; post ipsum autem missionem moderatus est ab an. 1780 Donatus ab Orléans, et demum ab an. 1786 HHarius a Poitiers. Ob continuas fere bellicas perturbationes hae missionales stationes niulta passae sunt damna . Praeterea ob notas Gallia– rum conditiones religioni adversas novi niissionarii suffici non poterant neque mitti ; guare decrescentes missionariorum vires non reficiebantur. His addendae sunt diflicultates exortae ex nimia confusione iurisdictionis vicariorum apostolicorum com– parate ad missionarios, quos S. Oongregatio destinabat ; quo in negotio felicitar sub finem saeculi XVIII et sequentis saeculi
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz