BCCCAP00000000000000000000761

-592 SECTIO VI : DE ACTIONE A.POSTOLICA Tempore nefandae caedis armenorum, scilicet an. 1895, mis– sionarii exstiterunt veri miserrimorum civium consolatores et .adiutores; item iisdem e:fficaciter auxiliati sunt, quum an. 1901 regionem illam magnus terraemotus concussit. Ineunte saeculo XX maior missionariorum pars in Trape– zunte ad Institutum apostolicum Orien tis pertinebat; an. 1911 missioni praeficitur Laurentius a Montemarciano (t 1922) et in– sequente an. 1912 praefectura committitur moderatoribus laudati Instituti Orientis, donec an. 1913 provinciae Panormitanae con– •credita est. Tempore magni Europae praelii (1914-1918) necnon subsequentis inter .Graecos et Turcas gesti be]li detrimenta non pauca missio passa est . Decreto definitorii generalis, die 6 maii _ .an. 1927, missio Trapezuntis cum adiectis stationibus Budja -(prope Smyrnas) et Bairach (quae usqueadhuc ad missionem Smyrnensem pertinebat), et Usciak (Anatolia) curis provinciae Parmensis committitur (1), quae ad hos usque dies illam mode– ratur. Demum animadvertere iuvat quod praefectura Trapezuntis usque ad an. 1931 vicariatui patriarchali Constantinopolitano subiecta erat; sed hoc anno ab eo seiungitur et auctoritati S. Oongregationis de Prop. Fide subiicitur (2). Actio apostolica difficultatibus non vacat, qnae odio schisma– ticorum et parvo catholicorum numero augentur. Quum missio– narii an. 1845 illuc pervenerunt, vix centum catholici numera– bantnr, iis exclusis qui ratione mercaturae adveniebant. Anno .autem 1926 numerabantur 618 catholici ex aliis Europae regio– nibus oriundi et 92 in illis locis nati. Adulti raro omnino et ;pauci convertuntur. Missionarii maximopere actionem exercent instructionem religiosam in scbolis pueris tradendo et curam infirmis tum in valetudinariis advent,iciis tum in domibus prae– stando. VIII DE APOSTOLATU INTER POPULOS INFIDELES A. - ASIA. 1. - Prooemiúm. 528. - Medio saeculo XVIII latissimae Indiarum orientalium ·regionis magna pars, quam Lusitani suam in ditionem non re- (1) Cf. AOC, 1927, t . XLIII, p. 144. (2) Cf. AOC, 1931, t. XLIII, p. 317, 324.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz