BCCCAP00000000000000000000761

DE APOSTOLATU INTER SCHISMATICOS • ASIA rant, tum ob civilis potestatis timorem, tum ob a1·menomm acres vexationes. Missionarii vero optimum excogitarunt subsidium ad fi.dem propagandam in exercitatione medicinae; quae omnium animos ipsis conciliabat. Postquam Georgia russico imperio, adiuncta est, bonam laudem adeptus est Nicolaus a Rutigliano, archiatra regis Salomonis II aliormnque principum (2). Magnum, etiam emolumentum contulit pium sodalitium in omnibus mis– sionis ecclesiis seu sacellis instauratum a S.mo Rosario nuncu– patum, cuius sodales, praeter vitam christianam magis excultam,– maximopere caritatem fovebant, nam nummariis subsidiis undi– que collectis beneficentiae opera a missionariis instituta et pro– mota, nimirum scholas, nosocomia, etc., adiuvabant. 527. - Missionis Trape~untis constitutio fuit prorsus fortuita•. Etenim quum an. 1845 missionarii a Georgia vi expulsi essent,. ad urbem Trapezuntem in extremo Pontis Euxini positam per– venientes, ibi constiterunt S. Oongregationis de Prop. Fide man– data suscepturi. Interim vero, duce Damiano a Viareggio, sacrum,, ministerium exercent, quamvis a Turcis et séhismaticis deride– rentur. Oonsensum S. Oongregationis accipiunt ibi permanendi; , at facultate penes auctoritatem turcicam destituti clandestine officia explent et domum cum sacello acquirunt. Mox alias sta– tiones in civitatibus Sinope et Samsun instituunt. Post bien– nium, scilicet an. 1847-48 pestífera lues regionem grassabatur,. nos trique missionarii miseris incolis aegrotantibus medendis_ge– nerose se devovent, qua occasione Oarolus a Oastel S. Pietro die 12 aug. an. 1848 victima caritatis occubuit. An. 1858 praefecto , Damiano a Viareggio suf:fi.citur Philippus a Bonónia (t 1889), . qui hospitium aperit in Erzerum urbe Armeniae capite sub Turcarum tyrannide posita. Porro an. 1857 huic praefecturae aggregatur statio Varnae (quae an. 1878 transiit ad sodales Bul– gariae a Passione Ohristi nuncupatos); altera in Burgas, quae· an. 1878 vicariatui apostolico Sophiae et Philippopolis adiungi– tur; deinde an. 1860 tertia domus acquiritur in Kustenjé, quae an. 1885 sub iurisdictionem archiepiscopi Bistricensis (Bucarest)-, transiit. Eugenius a Modica (t 1911) nominatur praefectus an. 1881 et an. 1887 stationem missionalem instituit in Kerassonda quae solemniter an. 1897 inauguratur. . (1) Cf. M. TAMARATI, op, cit., p. 647 sq.; CLEMENTE DA TERZORIO, Le missioni: dei Min. Cappuccini, t. VII, p. 297 sq,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz