BCCCAP00000000000000000000761

590 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA quidem cruenta ac diuturna armenorum insectatio, sed libertas religiosa abrogatur et facultate cives ad :fidem catholicam tra– hendi interdicuntur missionarii. Insuper ineunte saeculo XIX illis in terris sectae haereticae protestantium propagantur, quare actio missionariorum dif:ficilior adhuc redditur; adde quod ipsi missionarii in dies decrescunt; anno 1813 aderant duo; an. 1823 erant tres. An. 1828 Akhaltzikhé a Russis capitur et hospitium evertitur. Magnis superatis dif:ficultatibus, an. 1832-33 et an. 1839 aliqui alii missionarii adhuc mitti potuerunt; sed auctore quodam in– digno sacerdote, Paulo Sciagulianti dicto, res in deterius ver– tuntur. Ab anno autem 1842 praefectus constituitur Damianus a Viareggio qui indefessim laborat quique gubernio Russico resistit; subsidiis ::Ji procura temporali missionum Lugdunensi acceptis, hospitia et ecclesiae restaurantur; an. 1844 octo mis– sionarii actionem apostolicam exercebant in quinque stationibus_ Auctoritas civilis ohstacula obtrudit multifariam, ut missionarii sponte de regfone discedant; illi tamen, duce eorum praefecto, incommoda et vexationes g·enerose suscipiunt et vineam Domini excolunt, donec die 1 ianuarii an. 1845 vi expelluntur (1). Ita desiit apostolicos labores prosequi missio Georgiae, quae revera potius conflictationes perpessa est quam copiosos fructus coram hominibus collegit; sed Pater caelestis qui videt in abscondito, omnia contemplatus est et immensos conatus remunerabit quos pro conservando ac dilatando Christi regno aggressi sunt fortes -et impigri athletae ínter maxima ac continua discrimina iam ab an. 1661, scilicet per duo fere saecula. An. 1858 spes affulgebat praefecturam Georgiae iternm resumendi, immo illam ad digni– tatem vicariatus apostolici evehendi; sed nihil factum est (2). Adhuc an. 1903, quum Eugenius a Modica hanc regionem pera– gravit, ubique gratam civium memoriam erga veteres missiona– rios invenit (3); attamen tentamina Laurentii a Montemarciano an. 1911 facta ut praefectura restitueretur, irrita evaserunt. In hac regione catholici ritus latini erant pauci; christiani autem alterius ritus difficillime ad :fidei unitatem adduci pote- (l) Cf. CLEMENTE DA TERZORIO, Cappuccini italiani espulsi dalla Georgia dopo 183 anni di fecondo apostolato, in Il Massaia, 1934, t. XXI, p. 210-215. (2) Cf. BC, t. X, p, 362 sq. (3) Cf. EUGENIUS A MODICA, Relatio visitationis, in AOC, 1903, t. XIX, p. 173-176,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz