BCCCAP00000000000000000000761
588 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA sio in magnum discrimen adducta est, nam saeviente contra Armenos terrifica, persecutione et crudeli caede (an. 1893 et 1895), universae missionales stationes fere eversae ac destructae sunt. Veruro.tamen in tam misera magnaque internecione, qua ter centena milia victimarum periere, omnigena caritate se prae– buere missionarii pauperum miserorumque patres ac consolatores, qui in:firmos curabant, indigentibus succurrebant, hospitales do– mos aperiebant, multos a captivitate liberabant, fame, peste ac bello afflictis subsidia, quae poterant, a:fferebant. Tam egregium facinus ab Hlis patratum in infelicissimae gentis lenimen animos omnium movit et conciliavit; quare Tnrcarum ipse sultanus gratnm animum suum pandit; praeses Galliarum. reipublicae religiosis Diarbekir incolis, uti gratitndinis et honoris insigne pignus, numisma argenteum concessit; Sacrum vero fidei pro– pagandae Oonsilium omnibus singulares rependit laurles. Ineunte saeculo XX missionarii Galli alacriter opus aposto– licum prosequebantur; sedan. 1914 ob concitatum in Europa ubique bellum, _omnis missionalis actio intercluditur, nam sta– tiones occupantur et vastantur, missionarii in exsilium expel– luntur, alii in carcere detruduntur, duo vero ex bac provincia oriundi eandem obtinuerunt sortero, nam unus, scil. Tbomas a. Baabdath, e <lomo Diarbekir sita eiicitur et in itinere typho correptus periit; alter autem eins sodalis Leonardus item a Baab– dath a Tnrcis trucidatur. Oomposito Europae bello, provinciae Lugdunensis sodales conabantur missionem restaurare; sed vix tentamen facere coeperunt, exoritur bellum turcicurn et graecum, quod iterum omnem práeclusit viam; ideo dié 15 iunii an. 192& stationes aggregantur missioni Syriae. 526. - Praefectura Georgiae duas veluti missiones complec– titur, scilicet latinam unam et armenam alteram; primam mo– deratur praefectus a S. Oongregatione de Prop. Fide designátus,. alteram autem vir ab arcbiepiscopo patriarcha constantinopoli– tano delegatus, qui saepe alius est a praefecto. Porro missio latina ad quattuor provincias late profertur, nimirum ad Geor– giam, Imeritiam, Gouriam et Mingreliam; verumtamen nonnisi in duabus primis stabiles sedes instaurantur; Tiflis et Gori (Geor– gia) et Kutais (Imereti) stationes, irruentibus persecutionibus,, saepe derelictae sunt et iternm apertae. Missio autem armena iterum di viditur in veterem et. recentiorem; prima limites habet in provincia Akhaltzikhé; altera vero in provinciis Lores et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz