BCCCAP00000000000000000000761
DE .APOSTOL.ATU INTER BCHISM.ATICOS • .ASIA 583 negantur subsidia, quae a gubernio Galliarum eisdem erogari solebant; immo neque a S. Oongregatione de Prop. Fide aliquid recipiunt. Ut igitur meliori modo necessitatibus custodiae pro– videri posset, ultimis saeculi XVIII annis in praefecturam eve– hitur, et tempore civpium perturbationuin reipublicae missionarii sub protectionem civilis potestatis Austriacae confugiunt. Ineun– te saeculo XIX praefecturam Beryti suscipiunt sodales religiosi Italici. 523. - Postquam an. 1754 alumni provinciae Turoniae custo– diarn Syriae seu Aleppi demiserunt, eius cura committitur pro– vinciae Insulensi; stationes autem aderant in Syria (Aleppo), in Oypro (Nicosia, Larnaka), in Perside (Bagdad, Ispaban), in Me– sopotamia (Mossul, Diarbekir, Mardin). Sedes custodiae semper Aleppi constitit, ibique circa an. 1761 missionarii multum vexa– bantur, et quamvis summa industria adlaborabant, pauci tamen ex Syris et Armenis ad :fidem catbolicam convertebantur;. ex Turcis autem fere nemo. An. 1776 catholicam curo ecclesia ro~ mana unionem amplectitur episcopus syrus Michael Geroué, qui deinceps ab an. 1781 ad obitum usque (8 sept. 1800) munere patriarchae syrorum catholicorum functus est. An. 1763 frustra tentamina facta sunt resumendi hospitia olim in Perside bellorum causa relicta, nimirum Tauris et Ispa– ban; verumtamen an. 1770 iniquo decreto publica potestate lato omnis spes amittitur quoquomodo obtinendi (1). In Oypro pariter res in deterius vertuntur; an. 1791-92 clauditur domus Nicosiae ob m.ortem missionarii ibi degentis, eandemque subiit sortem die 2 apr. an. 1792 hospitium Larnakae. Alibí quoque periculum imminebat stationes amittendi ob missionariorum penuriam. Ne– .cesse igitur erat novos conducere operarios evangelicos, qui tamen ex Galliarum provinciis advocari non poterant. !taque ut aptiore modo augescentibus necessitatibus et peri– culis subveniri posset, S. Oongregatio de Prop. Fide an. 1793 custodiam in praefecturam erexit, collato praefecti munere Justi– niano a Feigniés ("t 1808), cui sufficitur Oaelestinus a Tourcoing (t 1814). Is sodales religiosos !talos in praefecturam recepit, qui post ipsum illam moderati sunt. An. 1803 animam e:fflavit in statione Diarbekir ultimus missionarius Gallus, quapropter domus clauditur, donec an. 1808 illam denuo aperuit J osephus a Poirino; (1) Cf, CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. VI, p. 179.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz