BCCCAP00000000000000000000761

582 SEOTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLICA protulit fructus, siquidem usque ad annum 1925 ad dignitatem sacerdotalem evecti erant 93 alumni (1). Anno autem 1934 nova statuta a S. Oongregatione pro Ecclesia Orientali promulgata sunt (2). 521. -- Separata igitur domo S. Aloisii de Pera (Oonstanti– nopolis) et provinciae Parisiensi commissa (20 maii 1881), ex aliis stationibus missionalibus, nimirum Smyrna, Naxo, Paro, Sira, Chio, S. Stephano, constituitur praefectura Sniyrnensis, praefecti sede apud Smyrnas constituta. Feliciter circa idem tempus erigitur apostolicum Institutum Orientis, ex quo missio– narii ad illam praefecturam arcessendi erant (3); an. 1886 domus ad S. Stephani transiit sub immediatam ministri generalis iuris– dictionem. Mortuo autem primo et unico missionis praefecto Salvatore a Graniti (20 aug. 1889), quia interim statutum fuerat ut ubicumque ecclesiastica hierarchia vigeret ordinaria, superior non amplius « praefectus » sed « superior» appellaretur, missio Smyrnensis deinceps regitur a « superiore » missionis (4). An. 1901 acquiritur nova domus in Bairakli; res vero in deterius vertebant, potissimum ob parvum operariorum numerum. An. 1908 missio committitµr provinciae Venetiarum, cnins ministri vices gerebat einsdem commissarins, cnstodis nomine designa– tus (5); biennio post, scil. -an. 1911, stationes missionum aggre– gantur Instituto apostolico Orientis (6) ; sed postmodum, nempe die 7 ian. an. 1913, omnes provinciae Panormitanae concreditae sunt (7). 522. - Oiistodia syro-palestinensis commissa erat provinciae Britanniae minoris ac seqnentes stationes missiones comprehen– debat, scilicet Sydonis, Damasci, Beryti, Trípolis, Syriae, Montis Libani; auno autem 1757 cnstodiae praeficitur Eleutherius a Bethenconr, qui circa an. 1760 a Sydone ad Beryti urbem supe– rioris sedem transtulit. Sub finem saec. XVIII missionariis de- (1) Of. BRUNO A PARISIIS, Brevis historia seminarii S. Ludovici, in AOO, 1924, t. XL, p. 98 sq. (2) Of. AOO, 1934, t. L, p. 328 sq. (3) Vide supra, p. 542 sq. (4) Invat hic animadvertere alinm esse « snperiorem regnlarem » et alinm ·« missionis snperiorem ». Of. supra, p. 523. (5) Of. AOO, 1908, t. XXIV, p. 344-45. (6) Cf. AOC, 1911, t. XXVII, p. 16. (7) Cf. AOC, 1913, t. XXIX, p. 36.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz