BCCCAP00000000000000000000761
DE .A.POSTOL.A.TU INTER SCHISM.A.TICOS • .A.SI.A 581 narum, et insequente an. 1845 relinquuntur sedes et ecclesia in Andro insula . .A.n. 1833-1836 Smyrnis praesertim missio magnis obstruebatur difficultatibus, visitator enim apostolicus J ulianus Hillerean ali– quas normas -missionariis indixerat observandas, quas ipsi admit– tere recusabant, idcirco a missionis sede discedere petierunt, idque S. Oongregatio an. 1835 permisit; sed tum Galliae pote– stas civilis tum ipsi Smyrnarum cives aegerrime ferebant rnis– sionariorum discessum. Ad rem igitur componendam an. 1836 mittitur Josephus (di Fazio) a Pianella totius praefecturáe visi– tator apostolicus, atque novus praefectus Andreas a Pisauro nominatur (1), adscitis ex ltalía novis missionariis, qui incepta opera per:ficerent alía.que molirentur ad anirnarum salutem et ecclesiae utilitatem. d) Religiosis Ordinibus in Gallia restitutis ac provinciis Fr. Oapuccinorum instauratis, nihil mirum quod hi ad veteres suas in Oriente missiones oculos converterent, ut illas resume– rent; quae quidem res supremae quoque civilis potesta,tis erat in votis, siquidem missiouarios Italos potius tolerabat quam fovebat. Oonventione igitur pacta inter praefecturn apostolicum ex una parte et ministrum provincialem Parisiensem ex altera, adsentiente S. Oongregatione de Prop. Fide, die 20 maii an. 1881 editur decretum quo cura praefecturae Oonstantinopolitanae com– mittitur provinciae Parisiensi, cuius minister nominatur prae– fectus. Exinde sodales Itali urbem. Oonstantinopolitanam. relin– quunt ad praefecturam Smyrnensem constituendam; Galli autem praeter domnm S. Aloisii (Pera), an. 1882 novam instaurant sedem in Kadi-Keui et postea tertiam in Phener-Baijtché. Reli– quae vero missiones stationales aggregantur pmefecturae Smyr– nensi, de qua mox dicemus. e) Vix missionarii Galli animarum curam Oonstantinopoli susceperunt, mox de instituendo .clero ex incolis in illa terra natis solliciti esse coeperunt. Obtenta igitur a S. Oongregatione de Prop. Fide facultate, die 16 maii an. 1882, ad S. Aloisii col– legiuÍn sen seminarium adolescentium ritus orientalis instaura– tnr; tempore autem suae in collegio commorationis unusquisque ritui latino sese accommodare debebat, tametsi in proprio quoque esset erudiendus. Haec provida institutio uberes optimosque (1) Cf. CLEMENTE DA TERZORIO, op. cit., t. III, p. 198 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz