BCCCAP00000000000000000000761
DE APOSTOLATU INTER SCHISMATICOS • ASIA 579 batur iisdemque difficultatibus impediebatur. Schismaticorum ad catholicam unitatem reditus et reconciliationes ob rerum adíuncta religiosa, socialia et política, erant omnino paucae; vexationes tum a Turearum potestate inflictae tum ex armenorum et grae– corum factionibus commotae, graves ef fere continuae. Missio• narii autem forti animo perstiterunt suaque sese gerendi pru– denti ratione fidei catholicae veritatem apud illas gentes demon– strabant luculenter, quarum optatam cum Ecclesia Romana unionem iugiter promovebant; potissimum vero vires iidem impendebant in christianam doctrinam in scholis ab ipsis ubique instauratis pueris et iuvenibus tradendam. Missionarii vero per totum saeculum XVIII ex provinciis Galliae seligebantur; sae– culo XIX tum ex Hispania tum ex Italia illuc destinabantur, donec sub eiusdern saeculi finem iterum a Gallis sufficiuntur. Ad missionariorum sustentationem modica subsidia o:fferebat. S. Oongregatio de Prop. Fide (2). Oonabimur in bac historica descriptione res chronologico ordine enarrare, ut uno quasi obtutu uniuscuiusque missionis vicissitudines et successiones lector videre valeat. 520. - Oiistodia graeco-constantinopolitana varias passa est vicissitudines. a) Quum enim missionarii sub potestate oratoris Galliarum suum exercerent ministerium apostolicum, :fieri non potuit quin, mutato Gall'iarum regimine, potestatis civilis bene– volentia minueretur, immo eo res devenit ut quandoque ab eodem civili magistratu vexationes missionarii , ipsi paterentnr, quippe qui se ecclesiae catholicae iura propugnare potius quam iniquas patriae leges exsequi fassí sunt; exinde subsidia pecu– niaria eisdem denegantur, hinc tum ob rerum egestatem tum ob missionariorum inopiani paulatim aliae stationes derelinquun– tur, aliae autem difficillime conservantur. His in rerum adiunctis • graeci schismatici audaciores fiunt, atque an. 1767 contra mis– sionarios apud Smyrnas degerites infestum decretum a potestate turcica obtinent; sed feliciter paulo post, auctoribus Europa~ nationum legatis, illud decretum abrogatur et uberiores colli– guntur fructus. Porro in Aegei maris insulis haud minores of– fendebant difficultates tum ex parte civilis po~estatis tum ex parte scbismaticorum. Statio missionalis in Paro insula, e qua pendebant. stationes in Auxa, Parecchia et Antiparo sitae, clau- (1) Of, AOO, 1906, t. XXII, p. 115,116
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz