BCCCAP00000000000000000000761
576 SECTIO VI : DE ACTIONE APOSTOLIC.A tali erat auctoritate praeditus, ut ipsius Russiae imperatoris admi– rationem sibi conciliaret. Verumtamen nihil antiquius praesul habebat, qúam suo gregi prodesse ; ideo sacras aedes, scbolas et ,beneficentiae opera summo studio prosequi pergebat. Deflorescen– tibus autem viribus, an. 1885 episcopale o:fficium sponte missum fecit, attamen in sua statione missionarius manere eligit, donec die 24 iul. an. 1893 fortis Ohristi athleta animam Deo reddidit gloriosi certarninis coronam accepturus (1). An. 1879 autem auxiliarem iam obtinverat Robertmn Menini a Spalato, qui ad sedem arcbiep. · Gangrensem evectus eidem an. 1885 su:fficitur. Is quoque triginta sex annorum spatio vigi– lantissimus exstitit sibi commissi gregis pastor, Bulgarorum civium patronus providus, omnibusque incolis sive catholicis sive schismaticis sive mahumetanis acceptus et dilectus ; semi– narium seraphicum alumnis Ordinis instituendis aperuit itemque aliud · pro clero indigena efformando excitavit ; Philippopolis et Sopbiae hospitales domos aegrotis et etiam pupillis excipiendis exstruxit; ecclesiam cathedralem, immo omnes fere vicariatus ecclesias, restauravit ; in variis stationibus aptas pro missionariis sedes accommodavit. A die 13 dec. an. 1912 oi adiutor eligitur Oletus Pejov a Baltagia, Lybrae tit. episcopus, qui Roberto Me– nini vita defuncto (t 1916) successit et ad hos usque dies vica– riatum moderatur (2). Tempore regiminis Roberti Menini vicariatus valde floruit, praesertim quia operarii evangelici ex orientali apostolico Insti– tuto missionarii assumi poterant. Postquam autem hoc Institu– tum abrogatum est (3), variae fuerunt vicariatus vicissitudines; decreto ministri generalis Pacifici a Seggiano an. 1908 commit– titur curis provinciae Venetiarum (4); die autem 13 nov. an. 1911 constituitur commissariatus provincialis Orientis, cui missio Philippopolis concreditur (5) ; quo quidem commissariatu abro– gato, die 7 ian. an. 1913, missio transiit ad commissariatum Croa– tiae (6), donec die 15 oct. an. 1926 provinciae Tirolensi CQID• (1) Cf. AOC, 1893, t. IX, p. 373-376. (2) Cf. AOC, 1916, t. XXXII, p. 201 sq. (3) Vide supra, p. 542. (4) AOC, 1908, t. XXIV, p. 34A, (5) AOC, 1912, t. XXVIII, p. 16 sq. .(6) AOO, 1913, t. XXIX, p. 36 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz